sive retenti et aliorum bonorum et aliter secundum nostrum et nostre 
Curie arbitrium. Si vero receptaverit vel tenuerit exbanditos Romane 
Ecclesie, atque nostros pro aliquo malefitio, vel eis tribuerit auxilium 
vel favorem, civitas in V libr., comes et baro et castrum in CCC, 
villa et nobilis in C, pedes in quinquaginta libris usualis monete 
puniatur. 
[IX] Item cum iuris preceptum sit unicuique ius suum tribuere, 
precipimus, statuimus et firmiter ordinamus quod quelibet comunitas 
et universitas civitatum, castrorum aliorumque locorum et quecumque 
alia persona habens et retinens de rebus mobilibus vel immobilibus 
aut iuribus ad Romanam Ecclesiam spectantibus et que condam ipsa 
Romana Ecclesia aut Romanum Imperium aliquo tempore habuit 
tenuit et possedit per se vel aliquos nuncios et officiales suos vel 
alios quoscumque nomine eorum et pro eis in tota provintia et iurisdictione 
nobis commissa teneatur et debeat infra unum mensem 
post puplicationem presentum constitutionum ea relaxare, et Camare 
domini pape resignare, mandare et denunciare in scriptis, nisi forte 
aliquem iustum titulum habuerit, et eum hostenderit infra terminum 
sibi datum; et qui contrafecerit vel premissa facere obmiserit, teneatur 
ad restitutionem rerum habitarum et receptarum seu occupatarum et 
fructum perceptorum ex eis; et nichilominus comune, civitas teneatur 
solvere pro pena Camere domini pape mille marches argenti. Comune 
vero castri quingentas, villa et specialis persone CCC, et plus et minus 
nostro arbitrio secundum qualitatem rei habite, retente seu occupate, 
et habitis seu detentis etiam occupatis. 
[X] Item statuimus, precipimus et mandamus quod omnia statuta, 
constitutiones, capitularia, ordinamenta, reformationes quelibet 
que in civitatibus castris et quibuslibet comitatibus et universitatibus 
facta sunt, vel in futurum fient contra libertatem Ecclesie Romane 
vel etiam aliarum ecclesiarum seu religiosorum locorum vel iura ipsorum 
vel contra has constitutiones vel contra iurisdictionem nostram directe 
vel indirecte, sint cassa et irrita et nullius valoris vel momenti existant; 
nec aliquis ea observare teneatur; et ex nunc decernimus non 
tenere, precipientes ea de statutis et capitulariis extrahi seu deleri 
usque ad XX dies a die publicationis presencium constitutionum 
computandos. Et qui contrafecerit, vel predicta adimplere neglexerit, 
si civitas V marcharum argenti, castrum vero CC, villa et alia qualibet 
comunitas C penam incurrat Camare Romane Ecclesie applicandarum, 
sententias vero latas et processus habitas, auctoritate predictorum
  |  
  |