Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 351

Tomus I


Cap. LII.
Significat cuidam nobili de regno suos successus
prosperos et felices.
Super eo, quod de fortunatis auspiciis et felicibus
successibus nostris, per nostras
recreari literas suppliciter postulasti, volentes
exinde votis tuis libenter annuere, fidelitati
tuae praesentium tenore intimamus, quod
divina dextera, nostris assistente processibus,
feliciter vivimus, et magnifice triumphamus,
et nonnullis ex proditoribus nostris, qui
sicut famae praeloquio et relatione veridica credimus,
ad tuam notitiam jam deductum, proposito
infausto in necem nostram ausu temerario
conspirarant, promeritae poenae supplicio
traditis, et ignominiosa morte damnatis: reliqui,
qui sub defensionis, quin potius offensionis
eorum imagine, metu terribili, velut de coelo
fulminis ictu percussi, se in castro nostro
Capuacii receptarant, sic fidelium nostrorum
regni clara devotione sunt undique circumsepti,
sic continuis machinarum nostrarum ictibus
incessanter afflicti, cisternis et domibus dirutis,
propugnaculis omnibus murorum et turrium
devastatis, ut tanquam undique coartati,
et manus nostras effugere non valentes,
ab ultionis instantis et indubitatae judicio, sola
se valeant spontanea gladii morte subducere,

Torna all'inizio