: Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2352


Multos irradians pavit, multosque retraxit
De mundi pelago, scelerumque voragine mersos
Inpulit ad portum venie, regnique beati
Participes fecit quos mendicare sub isto
Tenpore predocuit, et quos abiectio vite
Reddidit hic miseros celo dedit esse beatos.
V - De ortu et conversatione in domo paterna.
Eius tenporibus, celo sua dona pluente,
Edidit Asisium florem sydusque novellum,
Claram, qua floret, qua claret mundus, et ordo
Virgineus quondam premortuus orbe revixit;
Cuius odore novo, cuius splendore beato
Preredolet patria, provincia tota coruscat.
Fertilis Asisii tellus generosaque vitis,
Duplice sub fructu gaudens, sub palmite bino
Pollens, emicuit in mundo mistica Bethlem.
Illa tulit Christum, Franciscum nobile Christi
Edidit hec me[m]brum; de miro Virginis illa
Preradiat partu, micat hec sub virginis ortu.
Exiit ut rutilans lampas hec virgo pudica,
Sanguine conspicua, claris natalibus orta.
Istius genitrix fuit Ortola[na] vocata,
Nobilibus pollens studiis, pietatis amica.
De radice bona florescens vi[r]gula crescit:
Flore de dulci nascuntur dulcia poma,
Fructiferam glebam conmendat fructus opimus.
Ex hac dum gravida nimium paritura timeret
Mater et oraret, sonuit vox auribus eius:
'Ne timeas; salva divino munere, quoddam
Parturies lumen, cuius fulgore moderno
Clarescet mundus'. Ex huius federe verbi
Clara vocata fuit a sacri fluminis unda,
Ut vox ipsa rei vel res sit consona voci.
Hec velud aurora surgens quasi luce modesta,
Paulatim cepit studiis clarescere mentis;

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio