Conceptivae+ ferialie+ festa dicebantur incertis diebus
observabantur quotannis, ut Sementivae, Compitaliciae.
Caelibari hasta caput nubentis comebatur, quie in corpore
gladiatoris stetisset abiecti occisique, ut, quemadmodum illa
coniuncta fuerit cum corpore gladiatoris, sic ipsa cum viro
sit; vel quia matronae lunonis Curitis in tutela sint, quae
ita appellabatur a ferenda hasta, quae lingua Sabinorum
curis dicitur; vel quod fortes viros genituras ominetur; vel
quod nuptiali iure imperio viri subicitur nubens, quia hasta
summa armorum et imperii est. Quam ob causam viri fortes
ea donantur, et captivi sub eadem veneunt, quos Graeci
dorualotous et dorukteetous vocant.
Cingillo nova nupta praecingebatur, quod vir in lecto solvebat,
factum ex lana ovis, ut, sicut illa in glomos sublata
coniuncta inter se sit, sic vir suus secum cinctus vinctusque
esset. Hunc Herculaneo nodo vinctum vir solvit ominis
gratia, ut sic ipse felix sit in suscipiendis liberis, ut fuit
Hercules, qui septuaginta liberos reliquit.
Camelis virginibus supplicare nupturae solitae erant.
Cinxiae lunonis nomen sanctum habebatur in nuptiis, quod
initio coniugii solutio erat cinguli, quo nova nupta erat
cincta.
Cumeram vocabant antiqui vas quoddam quod opertum in
nuptiis ferebant, in quo erant nubentis utensilia, quod et
camillum dicebant, eo quod sacrorum ministrum kasmilon
appellabant.
Comptus, id est ornatus, a Graeco descendit, apud quos
kosmein dicitur comere, et kosmos, qui apud nos comis; et
comae dicuntur capilli eum aliqua cura eompositi.
|
|