rustici ac sacerdotes auribus attonitis audierunt, haec minime in matutinis credentes, 
ultra modum de his quae ab Arialdo dicebantur mirantes obstupuerunt, maxime affirmantes 
quod nemo castitatem habere potest, nisi ei a Deo datum sit, dicente apostolo: 
 Quoniam datum bonum est, et omne donum perfectum de coelo sursum est, descendens a 
Patre . Itaque coetu coadunato cunctorum ad Guidonem archiepiscopum, ut omnia seriatim 
quae Arialdus noviter disseminaverat nuntiarent, unanimiter clerici et laici concurrerunt. 
Quamobrem Guido advocatis Arialdo et Landulfo, ne usum antiquum bonosque 
ecclesiae mores tam Ambrosianae quam totius linguae Latinae, tam Latinae quam 
Graecae totius, criminose turbam sollicitando indiscretam conturbarent, prout potuit privatim 
et curiose corrigendo amonuit; quin etiam multa alia mala multasque dissensiones 
ac crimina diversa ex his posse oriri, verbis illis reserando ac notificando aperuit. Quibus 
inter cetera quaedam verba euangelicae doctrinae benigne dicens aperuit: 
7. (6.)  “Nolite dare sanctum canibus, nec mittatis margaritas vestras ante porcos, ne 
forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos” Karissimi, videte quid apostolus 
clamat, dicens “Si invicem mordetis, ab invicem consumemini;” et quid de te quid 
doctor Gregorius dicat: “Expedit nobis multa quae inhonesta et incongrua videntur pati, 
et multo melius, ne dissidium aut scandalum in ecclesia Dei inconsulte oriatur.” Unde 
Dominus in euangelio: “Ve illi, per quem scandalum venit:” Et apostolus: “Tu quis es, qui 
iudicas alienum servum? suo domino stat aut cadit; stabit autem;” et item: “Noli scandalizare 
fratrem tuum, pro quo Christus mortuus est. ” Unde Veritas in euangelio: “Quicumque 
scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ut mola asinaria suspendatur in collo 
eius, et demergatur in profundum maris. ” Vel tangat vos Augustinus, sententiis humanis 
dicens per semetipsum: “Neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus 
sanitatem; et vitabimus iudicium, de quo nunc dicitur: Nolite iudicare, ne iudicetur de 
vobis. In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis, et in qua mensura mensi 
fuerit is, in ea remetietur vobis. ” Praeterea quid beatus Ambrosius dicat super Lucam, 
curialiter ac devote audiendo perspicite: “Nisi tu prius interiora tua vacua feceris ab omni 
labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, non potes aliis ferre 
medicinam. A te igitur pacem incipe, ut cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. 
Quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tuum ante mundaveris? Tu habes trabem 
in oculo, et vis eicere festucam de oculo fratris tui? Ypocrita, eice primum trabem de 
oculo tuo, et tunc videbis festucam eicere de oculo fratris tui. ” Item Augustinus: “Facile 
hii reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere. 
Quod vitium est superbiae vel invidiae; et ideo pie cauteque vigilandum est, ut cum aliquem 
reprehendere vel obiurgare necessitas coegit, primo cogitemus utrum tale sit vitium quod 
numquam habuimus, vel quo iam caruimus Et si numquam habuerimus, cogitemus et nos 
homines esse et habere potuisse; si vero habuimus et modo non habemus, tangat memoriam 
communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut obiurgationem non odium, sed misericordia 
praecedat. Si autem cogitantes nosmetipsos inveniemus in eo esse vitio, in quo est 
ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus nec obiurgemus, sed tantum congemiscamus, 
et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus.” 
Unde “factus, apostolus, sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem,” et item: 
“Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut 
omnes lucrifacerem. ” Vos dicitis quia sacerdotes impossibile est non adulterare et sacrificare, 
et verum dicitis. Sed nostri sacerdotes Deo gratias usque hodie nec sunt nec nominati 
sunt adulteri, sed curiose observant apostolicum praeceptum, ut sint unius mulieris 
viri. Unde beatus Ambrosius super Abraham dicit: “Nulli licet scire mulierem praeter uxorem; 
ideo coniugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas iniquitatis et cum aliena muliere 
delinquas. Vinctus es uxori, noli quaerere solutionem: unde Salomon: A Deo, inquit, 
  |  
  |