Quorundam stringunt ambas quia uincula palmas, 
Oscula quae solitae sacris sentire litatis. 
Ambrosius, auctor sceleris fomesque malorum, 
Vt tandem uidet inmites dominarier hostes 
Arcibus, ascensu celeri petit ardua turris, 
Nil sibi sub tanto fidens superesse periclo, 
Edibus ingenuis quondam orto Marte refertis. 
Pellitur inde tamen, uictis accinctus et armis 
Arnulfo manibus trahitur pos terga reuinctis. 
Ille calens ira, testatur cuncta creantem, 
Arboris hunc ramis subito demittier altae. 
Pro genus inuisum loeti, suspendere uentis 
Debita membra solo! mortalibus altera rerum 
Pars datur ac membris prohibetur gleba caducis. 
Hinc igitur iuuenum soluuntur frigore mentes: 
Vrbibus excedunt laxisque repagula portis 
Discindunt hostesque feros in moenia linquunt. 
Sed quia non illis predo tutacula terris 
Obtinuit, subito Etruscas procinctus ad oras 
Vertit iter regum imperio Romana petentum 
Atria; ne, summa forsan quia mansit in aula, 
Haud latuisse queat Gallus se dicere, postquam 
Fluctiuagas Rheni Arnulfus remearit ad undas. 
Fugerat hinc; Romana uafer sed culmina tandem, 
Ne lepidos caperent, liquid foedata, tyrannos. 
Hii tamen accitis hostilia crimina pandunt
  |  
  
  
  
110 
  
  
  
  
115 
  
  
  
  
120 
  
  
  
  
125 
  
  
  
  
130 
  
 
  |