Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1837


paludibus a ceteris fuisse disclusum et eo quod ex urbe ratibus
ibidem veherentur Aventinum vocitatum.
AULON mons est vinetis abundans.
AZAN Frigie mons est in quo Iuppiter et Cybeles coli consueverant.
Alii putant apud Arcades esse et ibidem eo ritu quo
apud Frigios colebantur coli Iovem Matremque deum.
AZARE Mauritanie montes sunt, disterminantes a Mauritania
Affricam.
 
BAAL mons Ermon circa Libanum in finibus Allophilorum
est. Aliqui eum dicunt Baalermon, quem eo sic vocari
arbitror.
BALBUS mons est Affrice insignis latebra Massinisse regis a
Siphace superati. Est enim fontibus abundans et pascuis agroque
Carthaginensi propinquus.
BALLISTA mons Gallie Cisalpine situs apud Ligures.
BARBOSTENES mons Laconum est non amplius .X. mil. passuum
a Lacedemone distans.
BARGILUS mons Phenicum Syrie conterminus est.
BEBIUS Campanie mons est, ignem ad instar Etne Sycule
vaporans.
BEFEGOR et Fegor montes Moabitarum sunt quorum in
summitate Balaam ariolus a Balaac rege deductus est ut malediceret
Israelitis.
BERECINTHIUS mons est Frigie in quo dudum Cybeles mater
deum ritu gentilicio persanctissime colebatur, a quo etiam Berecinthia
dicta est.
BERIS super Miniadam in Armenia mons est, cuius in vertice
arbitrati sunt veteres multos tempore diluvii Noe salvatos. Nec
desunt qui dicant ibidem arcam applicuisse Noe et diu post
ostensam ab incolis seu eius reliquias extitisse.
BINON promontorium ultra Cyrenem est inter duas Syrtes
protensum, Maiorem claudens.
BLAGNIA mons est Hibernie cuius in radicibus tres nobiles
scaturiunt fluvii Berua, Eorus et Siurus, omnem fere irrigantes
insulam.
BOREAS mons est Epyri Dyrrachio proximus.

Torna all'inizio