Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

262


Parisios est translatum; nam olim generale studium in Grecia
florebat, sed de Grecia traslatum fuit Romam. tandem Alcuinus,
magister Karoli, vir in omni scientia eruditus, ipsum
Parisios transtulit, ubi usque odie floret. circa hec tempora
apud Syriam Iudei quandam ymaginem Christi in latere cum lancea
perforaverunt, de cuius vulnere sanguis copiosissime emanavit;
propter quod Iudei stupefacti vas supposuerunt, quod de illo
sanguine statim [fuit] impletum. iste autem sanguis per diversas
ecclesias fuit dispersus et divisus, qui usque hodie in multis ecclesijs
reservatur et ostenditur, et ab illo tempore ecclesie in honore
sancti Salvatoris edificari ceperunt. Romam quoque magna
pars illius sanguinis fuit delata et ecclesia Sancti Salvatoris ibidem
constructa et consecrata, ubi ampula plena de illo sanguine
reservatur. Iudei igitur, tantum videntes miraculum,

Torna all'inizio