Macedonie in desertum locum euulsit herbas terensque eas et
succus illarum tulit et fecit incantaciones per dyabolica iussimenta,
ut eadem nocte Olympiades deum Ammonem in nocte
uideret concubentem secum dicentemque sibi post concubitum:
"Mulier, concepisti defensionem tuam." 4. Mane autem facto,
cum esset Olympiades a sompno excitata, conuocauit Netanebum
eique sompnum, quod uiderat, enarrauit. At ille dixit: "Si locum
michi dederis in palacio tuo, deum ipsum facie ad faciem contempleris.
Nam ille deus in figura draconis ueniet ad te; exinde
humanam formam accipiens in meam similitudinem apparebit."
Ad hoc Olympiades: "Bene dixisti, magister; recipe tibi cubiculum
in palacio meo; et ueraciter hoc probare ualebis,
et quasi patrem pueri te habebo." Et hoc dicens iussit in palacio
suo sibi cubiculum exhiberi. Circa autem uigiliam noctis primam
cepit Netanebus per incantaciones magicas transmutari in formam
draconis, consibilando cepit contra cubiculum Olympiadis
transuolare. Ingressusque cubiculum ascendit in lectum eius et
cepit eam fortiter osculari, et post osculum cognouit eam. Cum
autem a cubitu surrexisset, percussit eam in utero et dixit:
"Hec concepcio sit uictrix, et nullatenus ab homine conuincatur."
Et taliter decepta Olympiades cum homine tamquam cum deo
concubuit. Mane autem facto descendit Netanebus de palacio.
Regina pregnans erat. Cum autem cepisset tumescere uentre,
uocauit ad se Netanebum et dixit illi: "Magister, uolo, ut dicas
michi: Quid de me faciet Philippus, si redibit?" Cui Netanebus
ait: "Noli expauescere. Auxiliabitur tibi deus Ammonis." Et hoc
dicens exiit de palacio extra ciuitatem in desertum locum euellens
herbas triturauitque eas et tollens illarum succum apprehendit
auem magnam et cepit incantare illam de succo herbarum
liniens. Hoc faciebat per dyabolicam fraudem ut deciperet Philippum
per sompnum; factumque est. 5. Eadem igitur nocte
apparuit Philippo in sompno deus Ammonis concubens cum
Olympiade uxore sua, et post concubitum quasi uideretur os
uulue consignare annulo aureo. Et in ipso annulo erat lapis,
ubi erat sculptum caput leonis, solis cursus et gladius peracutus;
et dicebat ei: "Mulier, concepisti defensorem tuum." Exurgens
autem Philippus a sompno uocauit auriolum illique sompnum,
quod uiderat, indicauit. Ait ariolus "Philippe, non ab homine,
sed a deo uxor tua concepit. Caput namque leonis et cursus
solis et gladius acutus taliter exponitur. Quia, qui nasci debet,
ea percingetur, scilicet usque ad occidentem, unde sol creditur.
Et per gladium uniuersas debet sibi submittere naciones." etc.
Quomodo Philippus pugnabat, et draco antecedebat eum in prelio
6. Inter hec autem rex Philippus pugnauit et uicit. Apparuit
namque in ipso prelio draco, qui antecedebat eum et inimicos,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|