cui nec superlativus gradus cuiuslibet iniquitatis approximat, hoc segregatum
a qualibet humanitate delictum sic apud Deum et homines est exosum,
quod numquam transisse vidimus nec legimus impunitum, quin
actores ipsius miserum popularetur exilium vel trucidaret ferri severitas
in exemplum. Nam in offenso principe Christus offenditur, per quem
regnat. Amplius quid facit aliud, qui machinatur in principem, columpnam
nisi quod concutit, cui regni moles appenditur, ut corruat et festinet
ad casum et ipsius cardinem perniciose subvertat, ut, rupto pacis federe,
guerrarum discrimina superstagnent? Pereat, ergo, pereat, qui bella bellis
inseri voluit cedesque cedibus inculcare presumpsit! Sit manus
omnium contra eum, cuius manus esse non metuit contra omnes! Cum igitur
hic homo, filius Belial noviter adductus in medium, qui Deum non
posuit adiutorem sibi, ex quo vero non homo dici potest exhominatus,
ex privatione nobilis intellectus recalcitravit in Dominum sicut mulus,
et Sathanas, princeps aquilonarius, ipsum traduxit ad devium, ut, sicut
ipse in Regem Regum, sic et hic in Regni principem facinorose pensaret,
crimine sacrilego perduellionis infectus. Fecit hoc et hoc etc., prout ex
sua spontanea confexione recepimus, probabili coniectura comperimus et
luculenta testium probatione tenemus. O ingratitudinis vitium abhominabile,
superis et terrenis infestum! Hic regni claviger, cui ligandi potestas
et solvendi licentia lassabatur, commisse sibi plenitudine potestatis
abutens, nedum sperabat ad Regni dissidium, sed prosecutionis hostice
procurabat incursum ac, fraudulosis usus astutiis, qui sibi alios ligare
concesserat, ut ligaretur ab hostibus procurabat. Militabat hic etiam
iuxta latus nostrum, princeps lateralis effectus, et in conspectu nostro,
sicut Aman super ceteros gloriabatur, acceptus. Qui, dum in honore esset,
nostre gratie plenitudinem non agnovit, sed, sensum datus in reprobum,
|
|