Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 256

libro VIII


19. (1) DE NATURA.
(2) Natura pro naturali bono vel malo cuiusque persone accipitur in hoc loco (3) et dividitur in sexum, nationem, patriam, cognationem, etatem, commoda vel incommoda que a natura corpori vel animo tribuuntur. (4) Nam ea que per industriam comparantur ad habitum dicimus pertinere, ut 'facundus'.
(5) A sexu ergo summitur argumentum. Unde Virgilius: 'Eia, age, rumpe moras! Varium et mutabile semper femina'. (6) A natione, ut: 'Timeo Danaos et dona ferentes'. (7) A patria, ut: 'Thebis nutritus an Argis'. (8) A cognatione, ut: 'Cesaribus virtus contigit ante diem'. (9) Ab etate, ut: 'Exultat levitate puer, gravitate senectus. Inter utrumque manens stat iuvenile decus'. (10) Ad commoda vel incommoda corporis sive animis sunt hec et his similia: 'validus', 'inbecillis', 'longus', 'brevis', 'formosus', 'deformis', 'velox', 'tardus', 'acutus', 'ebes', 'memor', 'obliviosus', 'comis', 'asper', 'querulus', 'officiosus', 'pius', 'impius', 'benignus', 'pervicax', 'misericors', 'malignus'. (11) Distingue tamen quod quedam ex his quandoque ad habitum reducuntur, ut: 'pius', 'impius', 'misericors' et 'malignus' et his similia.

Torna all'inizio