Ad secundum dicendum, quod secundum idem non possunt opposita eidem inesse;
sed secundum diversa nihil prohibet. Unde quamvis Patri conveniat innascibilitas
secundum naturam divinam, posset tamen eidem inesse nativitas
secundum naturam humanam; sicut Filio secundum naturam divinam inest
quod sit Pater Virginis cuius secundum naturam humanam est Filius.
Ad tertium dicendum, quod Incarnatio Filii dicitur missio, quia Filius ab alio
est. Si autem Pater incarnaretur, eius Incarnatio missio dici non posset: sicut
ostensio Spiritus Sancti in columba, missio visibilis ipsius dicitur; non autem
ostensio Patris in sono vocis.
Ad quartum dicendum, quod tres personae non sunt maioris bonitatis quam una
tantum; et ideo nihil plus universo accresceret per Incarnationem omnium personarum,
quam de Incarnatione unius tantum; unde fuisset superfluum; et ideo
quamvis sit possibile Patrem incarnari, non tamen est expectandum.
Ad quintum dicendum, quod potentia Dei non est maior quantum ad essentiam
quam voluntas; tamen ad plura obiecta se extendit potentia quam voluntas;
unde non sequitur, si aliquid Deus non vult, quod illud absoluta potentia non
possit.
ARTICULUS 4
Utrum Pater et Filius et Spiritus Sanctus
possit eamdem numero naturam assumere
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Pater et Spiritus Sanctus non possunt unam et eamdem numero
naturam assumere. Primo per hoc quod dicit Anselmus in lib. De
Incarnatione Verbi, quod plures personae non possunt assumere unum eumdemque
hominem. Sed si unam naturam assumerent, unus homo assumptus
esset a pluribus personis. Ergo primum est impossibile.
2. Item, assumptio humanae naturae terminatur ad aliquam unionem. Non
autem ad unionem in natura: quia oporteret vel alteram tantum remanere, sicut
patet in coniunctione cibi ad cibatum; vel etiam neutrum, ut patet in coniunctione
elementorum. In Incarnatione vero utraque natura manet, ut Damascenus
dicit, et sic patet quod non potest esse unio in natura. Ergo
oportet quod terminetur ad unionem in persona. Non ergo possunt esse plures
personae unam naturam assumentes.
3. Praeterea, ut Damascenus dicit, in Incarnatione uniens et unitum
communicant sibi sua idiomata, ut quidquid dicitur de Filio hominis possit dici
de Filio Dei. Ergo si eadem natura humana a tribus personis assumpta esset,
demonstrato illo homine, possemus eum dicere Filium Dei, et quidquid de Filio
|
|