a contemplationis arce ad terrena vel inmunda quaelibet exequenda devolvitur,
consequens est, ut in aecclesia probrosae derisionis obtrectationibus
mordeatur. Petunt autem illi septem dies indutias. Et quia Deus septimo
die requievisse a conditis operibus legitur, quid per septenarium
numerum, nisi requies designatur? Istum numerum Saul inoboediens
ignoravit, cum per eum se Samuhel prestolandum esse praecaepit: Sep tem ,
contemplationis oculum servat, si omnino resistens in suae quietis
proposito perseverat. Eamque redemptor noster de temptatione, quam
patitur eripit, cum eam in remotionis suae censura quiescere deprehendit.
Unde illic scriptum est: Cum venisset , inquit, dies crastinus, constituit
Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matu tina,
mediator innuitur? Quid est, quod populum in tres constituit
partes, nisi quia tres sunt principales animae virtutes, fides scilicet, spes, et
karitas? In triphariis itaque bellatorum partibus victoria certaminis optinetur,
|
|