Petrus Damiani: Epistulae

Pag 128


confringetur, supra quem vero ceciderit, conteret eum . Super hanc turrim
sive lapidem cadit homo atque confringitur, cum per fragilitatem aliquam
peccat, sed eius super se ruina conteritur, cum superbe blasphemat.
Turris ergo Syloae super hunc clericum cecidit, et sicut blasphemando
meruerat, omnino contrivit.
Et quid mirum, si gravia nos peccata tormentis addicant, cum suptile
Dei iudicium inpunita etiam minima non relinquat? Immo quid novum, si
reprobae locutionis sacrilegium damnat, cum ipsa quoque laudis suae
preconia nisi digne sint deprompta, contempnat? Adraldi nempe prudentis
et religiosi viri, qui Bremetensi preminet monasterio, didici relatione,
quod scribo, quod etiam inditum litteris esse dicebat. Clericus,
inquit, Coloniensis aecclesiae vadum fluminis transiebat, et ecce beatus
Severinus eiusdem aecclesiae nuper episcopus eius habenas apprehendit,
eumque retinens sistitit. Cumque ille in stuporem versus et graviter
admiratus cur illic tam clarus et tam celebris famae vir moraretur, inquireret:
Da michi, ait, manum tuam, et quae circa me sint, non auditu disce,

Torna all'inizio