Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1994


aliis fluminibus in partibus illis factis, eo quod adeo ingentes
fuerint ut maria viderentur. Ex quibus tres citra Padum fuere,
ut puta que versus Mutinam occupat omnia, que versus Bononiam
et Imolam et que Ravennam circuivere omnem. Sic et inter
hostia Padi ingens fuit quarta; relique vero tres ultra Padum
omnes usque fere Patavium contingentes. In his autem
que litori proximiores sunt quarundam civitatum, existentibus
aquis claris, ostenduntur vestigia, et potissime Adrie Tuscorum
colonie et a qua Adriaticus denominatus est sinus. Cuius rei
causam aliqui dicunt solum in partibus illis terremotu depressum
superficie non mutata, et aquas inde omnia occupasse,
quod ego non credo. Alii volunt multis in seculis, evomentibus
assidue marinis aquis harenas, litus in sublime deductum in aliquibus
orbis locis, et ibi potissime, et sic aquarum exitum impeditum
et ab eis de necessitate loca humilia occupata. Nec
desunt dicentibus ad roborandam opinionem suam vera aut
verisimilia argumenta, que etsi recitasse presentis intenti non
sit, in fidem tamen trahor eorum, cum ex his multa pateant
intuenti.
SIDAN sunt qui dicant apud Yndos stagnum esse, in quo nil
penitus innatet sed immissa omnia sorbeantur.
STALEOBITH stagnum est Meonie in Asya, quo in loco videntur
esse qui velint quasdam iam dudum fuisse civitates, videlicet
Daphnim, Hermestam et Sypilum, quod antea Tantalis vocabatur,
Meonie caput; et, seu motu terre vel alio Dei iudicio
absorte sint, stagno tamen reliquere locum.
STYX palus est Affrice, propinqua Syeni civitati circa extrema
Egypti versus Ethiopas, quam aiunt limosam plurimum et
papyris esse refertam, adeo ut difficillimum sit ad insulam
quam circuit, nomine Bathos, transire. Hanc enim Stygem vocant,
quod 'tristitia' sonat, eo quod ob difficultatem suam periculum
et inde mstitiam transeuntibus afferat.
STYX palus est apud Inferos poetarum carminibus inclita.
Hanc Ditem Infemorum civitatem circumdare dicunt, nec immerito.
Qui enim ibi peccata luunt absque spe venie aut levioris
pene in perpetuam perseverant tristitiam. Per hanc Superos

Torna all'inizio