procurare negotia more solito diligenter. Sane tua fraternalis
dilectio non incuset, si de infirmitate mea te non reddidi
certiorem, quia hoc non fecit oblivio vel minor dilectionis affectus,
sed tue nature qualitas causam dedit: scio enim quod
homo talis condicionis existis, quem prospera multum sublevant
et adversa de facili deprimunt et conturbant.
XI.
De sorore que revocat sororem.
Dilectissime sorori sue Marie, Berta salutem et visione
mutua gratulari. Non est admiratione vacuum, sed repletum
dolore multiplici ac diverso, quod postquam terram propriam
reliquisti magnis adulationibus circumventa, te non potui amplius
revidere, eo nequaquam prospecto quod penitentibus minime
venia denegatur, sed illis tantummodo qui post lapsum
non assumunt officium resurgendi. Rogo itaque discretionem
tuam, dulcissima soror, ut ad bonam conscientiam revertaris;
et cum sis nunc in invio et non in via, per semitam rectam
incedas et viam repetas veritatis, domum nostram que desolata
sedet presentialiter redeundo: quia nostre civitatis dives
et honorata persona tecum vult matrimonium consumare.
XII.
Responsiva erubescentis.
Sorori sue carissime ac domine metuende B., M. salutem
et in omnibus prosperari. Scio certissime nec dubitare possum
aliqua ratione, facti experientia declarante, quod persone mee
statum diligitis et honorem, et quod per me factum est minus
provide vel discrete vos libenter, si fieri posset, ad bonum
modum et excusationis materiam duceretis. Verum, quia non
potest occultari vulnus medico vel egritudo curanda, nec illud
verbis cuiusquam dissimulari potest quod evidentia se demonstrat,
|
|