tempore Mesemuti a Marrocho uenientes, totam terram usque in Africam in ore gladii 
ceperunt. Africana uero ciuitas adhuc sub potestate regis W[ilhelmi] erat, et multos in ea 
milites et pedites ad eius custodiam et defensionem posuerat. Mesemuti autem eam undique 
per terram et mare obsederunt, christiani uero, qui in ea erant, illis uiriliter resistebant, 
nec in aliquo eos formidabant, nisi quod victualium maximam inopiam patiebantur. Quo 
cognito, rex W[ilhelmus] stolium suum, quod in Ispaniam miserat, festinanter reuocari fecit, 
precipiens ut ad liberationem Africe quantocius festinarent. Ueniens autem gaytus Petrus 
eunuchus regis, qui stolio preerat, ad Africam, cum stolio Mesemutorum pugnauit, et pugnando  
in fugam conuersus est, et multas de galeis suis amisit. Christiani autem, qui in 
Africa remanserant, cum nullum possent habere subsidium et uictualia eis penitus defecissent,  
facta pace cum Mesemutis, relicta eis Africe ciuitate, ipsi cum rebus suis in Siciliam 
sunt reuersi. Rex autem W[illelmus], adhuc uiuente patre cum esset princeps Capuanorum, 
Margaritam filiam Garsie regis Nauarre duxit uxorem, de qua plures liberos habuit: Rogerium  
quem ducem Apulie constituit, Robbertum quem Capuanorum principem ordinauit, 
W[illelmum] et Henricum. Audiens autem Fredericus imperator, Adrianum papam cum 
rege W[illelmo] concordatum et quod eum de regno Sicilie et ducatu Apulie inuestisset, 
molestissime tulit. Anni domini M[CLVII]. 
Eodem tempore Mediolanenses super Lombardos equitantes, pene totam Lombardiam 
suo dominio subdiderunt, unde Lombardi ira et dolore commoti, nuntios ad imperatorem 
miserunt, humiliter postulantes, ut ueniret et eos de Mediolanensium potestate eriperet. Imperator  
autem eorum petitionibus annuens, congregato maximo exercitu, cum rege Boemie, 
duce Saxonie et aliis suis principibus in manu ualida Italiam intrauit, et sociatis sibi pene 
omnibus Lombardis, Mediolanum potenter obsedit. Mediolanenses autem utpote uiri bellicosi  
et strenui, ciuitatem suam magnis fossis circumdederunt, et imperatori audacter et uiriliter  
restituerunt. Cumque imperator aliquanto tempore esset in obsidione moratus, et 
nichil ciuitati per uiolenciam posset inferre, habito consilio, receptis obsidibus, cum eis ad 
pacem et concordiam deuenit. Non multo post cum imperator uellet in ciuitate baiulum 
constituere, et eam pro suo arbitrio ordinare, Mediolanenses Theutonicorum superbiam pati 
nequeuntes, ceperunt resistere et pacis federe uiolare. Qui super castrum, in quo eorum 
obsides tenebantur uenientes, ipsum ceperunt, et recuperatis obsidibus sunt in suam ciuitatem  
reuersi. Quo cognito, imperator plurimum indignatus, cum non posset eos in campo 
facili expugnare, cepit casalia et castra eorum destruere, et terram eorum iurisdicioni pertinentem 
  |  
  |