Iohannes de Virgilio: Ars dictaminis

Pag 196


(P)lanus trisillabus, scabro contrarius, constat ex duabus dictionibus trisillabis
quarum utriusque penultima producatur, hoc modo: «sapientis animus occulta rimatur
et in spiritu futura cognoscit. » Precedens tamen dictio potest esse maior, ut
sepe dictum est; ad minus vero debet esse bisillaba. Exemplum tale: « maioritatis
habebis, minoritate vero istud adsumas. » Nec refert utrum bisillabe dictioni que in
cursu tali ponitur ex duabus cursivis monosillaba vel bisillaba ponatur aut maior,
dummodo illius maioris penultima non sit brevis, quia ut plurimum curreret sono
metri; quod, quamvis ibidem non servaretur pedum numerus et quantitas sillabarum
iuxta legem, nilominus in dictamine prosaico est vitandum, verbi gratia:
« fabulas iste dicebat et superflua multa ponebat. » Si autem talis dictionis penultima
non sit brevis, bene potest assumi, et de hoc exemplum tale concedo. Finalis vero
dictio in hoc cursu per monosillabam precedentem et bisillabam sequentem solummodo
variari conceditur, hoc modo: «sapientis animus levatus ad astra omnia manifestat
in lucem. »
(D)e situatione autem cursuum hec doctrina prestatur. Cursus maioris pause,
cuiusmodi sunt planus trisillabus et velox quatrisillabus, actius collocatur
in finibus distintionum et clausularum, ubi puntus planus vel periodalis ponatur,
de quibus mox sub frequenter dicetur. Cursus vero maioris cadentie, cuiusmodi
sunt scaber sive velox trisillabus et quatrisillabus contrarius sive planus, in distintionibus
et subdistintionibus suspensivis, ubi virgula sive coma ponatur, actius collocatur.
Et huius causa est quod per morosiores cursus finales clausularum cadentiam
cursuum morositas temperet, per cursus vero celeres suspensiva partium morositas
temperetur, et e converso. Sic igitur collige quod ubicumque est maior locutionis
suspensio, sicut in subdistintionibus que interdum solum supplementum vel appositum
capiunt cum virgula sursum ducta, cursus scaber aptissime collocatur, ut in
hoc exemplo: « celestis curie gloria. » Ubi autem utrumque scilicet supplementum et
appositum, tamen oratione precedente cum comate, quatrisillabus planus sive contrarius
ponitur condecenter, ut in hoc exemplo: «celestis curie gloria que beatis
est illustrata spiritibus. » Ubi autem finita magis fit locutionis puntatio sicut in periodis,
velox quatrisillabus convenientissime collocatur. In quibus locis planus trisillabus
interdum decenter ammictitur. Ubi autem non est totaliter finita puntatio sicut
in puntis planis, cursus planus trisillabus sedet actissime, quamvis in omni parte
satis acte locetur. Exemplum de omnibus: « celestis curie gloria, que beatis est illustrata
spiritibus, animas sapientum libenter admictit et eas cetibus interserit angelorum ».
Decentior tamen erit ornatus, si uno cursu celeri interposito ex cadentiis aliis
consequatur et e converso ex varietate distintionis et dictionis pulchrior melodia
resultet, hoc modo: « celestis curie gloria, que beatis est illustrata spiritibus, sapientum

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio