Unde discipuli, ut experti multoties fuerant, certum tenebant quod,  
si ex benedictione magistri cuilibet ęgroto porrigerent, ad salutem illum  
incolomem revocarent. Nam et ex aqua, unde manus eius  
abluebantur, plures languidi sepe restituti sunt sanitati. Quod tamen  
cautissime oportebat fieri, ne si vir sanctus hoc aliquatenus  
deprehenderet, in gravissimam tristitiam deveniret. Cum  
igitur diu iam femina miserabiliter vexaretur, quidam fratres  
qui aderant de benedictione panis quam a magistro suscęperant  
ei particulam tradiderunt. Deinde cum hoc mulier comedisset,  
mox mente sedata, ab omni redditur insanię furore liberrima.  
Quę protinus omnipotenti Deo et Romualdo famulo eius  
recuperatę sanitatis gratias retulit et viro suo conversionis licentiam  
ulterius non negavit.  
LX. Alio quoque tempore puer quidam demoniacus ad  
beatum virum delatus est. Cui ille nichil aliud fecit, nisi pro benedictione  
sibi panis particulam tradidit. Qua mox puer  
ille refectus, confestim est a dęmonio liberatus. Iure quippe postquam  
benedictio Romualdi male possessum corpus intravit, inde  
confestim malignus spiritus cauteriatus exivit.  
LXI. Numquam tamen diabolus a sancti viri poterat impugnatione  
quiescere. Et quia occulta iam adversus eum fraude 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |