Solutio
Respondeo dicendum, quod in infectione originalis peccati est considerare
rationem culpae et poenae. Culpae siquidem rationem habet, inquantum ex
voluntate inordinata primi parentis talis defectus consecutus est; unde sicut
actuale peccatum ipsius Adae, per quod voluntas eius deordinata est, non habet
Deum auctorem; ita etiam nec ab ipso est totus defectus consequens, secundum
quod rationem culpae habet. Si autem consideretur secundum quod defecit ab
aliqua perfectione, sic poena est; et huiusmodi poenae quidem Deus causa est.
Sed sciendum est, quod non eodem modo est causa omnis poenae. Quaedam
enim poena est per inflictionem alicuius contrarii affligentis vel corrumpentis;
et talis quidem poena est a Deo agente, a quo omnis actio, secundum quod
ordinata est, et passio per consequens, principium sumit. Omnis autem poena,
cum iusta sit, ordinata est. Quaedam vero poena est quae simpliciter in ablatione
vel defectu consistit, sicut est subtractio gratiae, et aliquid huiusmodi; et hae
quidem poenae a Deo sunt, non quidem sicut ab agente aliquid, sed potius sicut
a non influente talem perfectionem; quia in ipso est influere et non influere; et
utriusque sua voluntas causa est.
Si ergo consideretur fomes secundum quod est poena, non dicit aliquam poenam
inflictam (quia supernaturalia principia non supponunt aliquid positive in homine)
sed pertinet ad illud genus poenarum quod in solo defectu consistit; ex hoc
enim concupiscentia vel fomes inordinate inclinat, quia subtractum est vinculum
originalis iustitiae, inferiores vires in obedientia rationis continens; et secundum
hoc dicitur huiusmodi poenae Deus causa esse, inquantum illam originalem
iustitiam non confert homini nato quam primo homini creato contulerat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod creatio et infusio, licet simul sint, respectu
animae tamen differunt; quia creatio dicitur secundum respectum ad principium
a quo est anima tantum; infusio vero dicitur secundum respectum ad duo,
scilicet ad principium a quo procedit, et ad materiam quam perficit. Cum ergo
dicitur, anima creatione maculatur, ablativus iste potest denotare habitudinem
alicuius causae; et sic falsa est: quia creatio animae non est causa quod maculetur;
nihil enim ex creatione anima habet quod a Deo non sit: vel potest denotare
concomitantiam; et sic vera est; quia dum creatur, maculatur: ex quo
tamen non sequitur quod Deus maculae auctor sit. Cum vero dicitur, anima
infusione maculatur, si ablativus concomitantiam designat absolute, vera est; si
autem denotet habitudinem causae, duplex est: quia vel intelligitur infusio esse
causa maculae ex parte principii a quo, et sic falsa est; vel ex parte termini ad
quem, et sic vera est.
|
|