: Historia ducum Venetorum

2


[1.] Cum Deus omnipotens, a quo bona cuncta procedunt, multam
gratiam et gloriam Venetis semper contulerit et honoribus ac diviciis
per universum fere orbem eos claros reddiderit honestum duximus et
ratione dignum ut ex pluribus que retro ab annis multis sub ducibus
Venecie et per duces, Deo propitio, facta fuisse noscuntur, sicut relatione
eorum qui interfuerunt didicimus et gestarum rerum narrat hystoria
ea scire desiderantibus hoc brevi dictamine pauca saltem lucide
exponeremus. Ex his namque que scribimus quedam narrantibus
maioribus didicimus, que eciam hodie in re ipsa cernuntur, quedam
vero nostro tempore vidimus conpleta, quedam quoque ex lectione
annalium nobis innotuerunt.
[2.] Tempore itaque illo, quo Alexius Constantinopolitanum regebat
imperium, Ordelafus Faletro, vir illustris et preclarus ingenio,
ad ducatus Venecie regimen, licet iuvenis, fuit promotus. Et cum rex
Ungarorum Iaderam invasisset eamque ab eodem imperatore, cui Veneti
illam donaverunt, violenter accepisset, Dalmaciam quoque occupasset,
nec voluisset illam aliquatenus relinquere, idem dux maximum
fecit exercitum bellicarum navium et fortium virorum ac militum
et ad debellandos Ungaros, qui Iaderam et Dalmaciam invaserant,
audacter exivit et per aliquot tempus fortiter illam expugnans,
fugavit Ungaros et civitates omnes in virtute sui exercitus occupavit
Iadratinos et Dalmatinos ad suam successorumque suorum fidelitatem
reducens. A quibus postea obsides accepit, quot et quales voluit.

Torna all'inizio