Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 506


Vesticeps puer, qui iam vestitus est pubertate, econtra investis,
qui necdum pubertate vestitus est.
Veia apud Oscos dicebatur plaustrum: inde veiari stipites
in plaustro, et vectura veiatura.
Urbanas tribus appellabant, in quas Urbs erat dispertita a
Servio Tullio rege: id est Suburana, Palatina, Aesquilina,
Collina.
Vestis generaliter dicitur, ut stragula, forensis, muliebris;
vestimentum pars aliqua, ut pallium, tunica, penula.
Vescus fastidiosus. Ve enim pro pusillo utebantur. Lucretius
vescum dixit edacem, cum ait (1, 321): “Nec, mare quae
inpendent, vesco sale saxa peresa.”
Vescor pascor.
Vesperugo vesper stella. Plantus (Amph. 275): “Nec vesperugo,
nec vergiliae occidunt.”
Vespae et vespillones dicuntur, qui funerandis corporibus
officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia
vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci
propter inopiam nequeunt. Hi etiam vespulae vocantur.
Martialis(1, 30, 1): “Qui fuerat medicus, nunc est vispillo
Diaulus.”
Vespices frutecta densa dicta a similitudine vestis.
Velati appellabantur vestiti et inermes, qui exercitum sequebantur,
quique in mortuorum militum loco substituebantur.
Ipsi sunt et fereuiarii, qui fundis ac lapidibus pugnabant,
quae tela feruntur, non tenentur. Cato eos ferentarios
dixit, qui tela ac potiones militibus proeliantibus ministrabant.

Torna all'inizio