XLVIII. Sed quid nos de divina circa venerabilem virum  
custodia dicimus, cum et alios sepe per eius presentiam ex  
magnis ereptos fuisse periculis non ignoramus? Ex quibus  
videlicet unum hic memorare sufficiat, ut plures fuisse prudens  
lector agnoscat. Aliquando namque ipse cum operariis  
manens, nimię magnitudinis ilicem in monte Petrano faciebat  
incidi. Quę videlicet arbor in prerupto montis declivio pendens,  
in ima vergebat. Rusticus autem quidam paulo inferius stabat.  
Cum igitur precisa arbor graviter corruens, per devexum montis volveretur  
in preceps, mox repertum rusticum repentino impetu cępit  
ad inferiora rotare. Cuncti protinus dolentes exclamant, et iam  
non solum esse hominem mortuum, sed totum quoque dilaceratum  
eius corpus existimant. Sed mira divina virtus! ita mox  
sanus et incolomis repertus est ac si super eum non arbor sed arboris  
folium cecidisset. Hinc iure perpenditur sancti viri meritum  
quantum apud Deum pondus habuerit, in cuius conspectu gravissima  
arboris moles pondus habere nescivit. 
XLVIIII . Postmodum vero Romualdus, cum Appeninum  
deseruit, montem Sitrię habitaturus ascendit. Cavendum  
autem summopere est ne quis, cum audierit quia vir sanctus tot  
loca mutaverat, pii operis pondus vitio levitatis adscribat. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |