Ad secundum dicendum, quod nullum malum nec aliquis defectus a Deo vel agente
alio intentum est; sed omne malum et defectus incidunt ex defectu aliquo; vel
ex defectu causae agentis, vel ex defectu materiae recipientis: malum enim culpae
incidit ex defectu causae agentis; et ideo in causam agentem quae deficere non
potest, reduci non potest; malum autem poenae incidit ex defectu materiae: quod
sic patet. Ordinem iustitiae iustus iudex in suis subditis ponere intendit. Ille ordo
non potest in peccante recipi nisi secundum quod per defectum aliquem punitur:
et ideo quamvis defectus ille ratione cuius poena malum dicitur, a iudice intentus
non sit, sed ordo iustitiae; tamen iustus iudex poenae auctor dicitur, secundum
quod poena ordinatum quid dicit: et ita poenarum Deus auctor est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis actionis turpis Deus non sit causa secundum
quod deformitati substat, est tamen causa eius secundum quod actio quaedam
est: et ideo etiam potest dici causa eius quod per illam actionem effectum est.
Ad quartum dicendum, quod poena non inclinat ad malum culpae directe per
modum habitus et dispositionis; sed indirecte, inquantum per poenam privatur
aliquid quo quis a culpa retrahebatur; et hoc non est inconveniens, ut dicatur
Deus subtrahere illud quo quis a culpa conservabatur immunis, scilicet gratiam.
Ad quintum dicendum, quod quamvis corruptio gratiae in se malum sit, tamen
quod iste qui gratia indignus est, gratia privetur, bonum et iustum est; et hoc
modo a Deo est ordinante.
ARTICULUS 2
Utrum malum per prius dicatur de poena quam de culpa
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod malum per prius dicatur de poena quam de culpa. Bonum enim,
cum sit in omnibus generibus, per prius est in substantia quam in aliis, ut ex 1 Ethic.
patet. Sed malum poenae privat bonum quod est in substantia; sicut mors, quae
quaedam poena est, perfectionem substantialem privat; sed malum culpae est
malum in actione. Ergo per prius malum dicitur de poena quam de culpa.
2. Praeterea, perfectio secunda quae est operatio, descendit a perfectione
prima quae est forma. Sed supra dictum est, quod poena opponitur perfectioni
primae; culpa autem perfectioni secundae, quae est operatio. Ergo malum per
prius invenitur in poena quam in culpa.
3. Praeterea, sicut se habet praemium ad meritum, ita se habet poena ad culpam.
Sed praemium est magis bonum et per prius quam meritum. Ergo et poena
est magis malum quam culpa. Sed id quod est prius in his quae secundum prius
et posterius dicuntur, etiam maxime dicitur, sicut ignis maxime calidus; unde
quod primum est, est illud quod magis dicitur, ut ex 2 Metaph. patet.
Ergo per prius dicitur malum de poena quam de culpa.
|
|