Ad quintum dicendum, quod culpa non solum repugnat Deo, quia in ipsum non
cadit, sed etiam quia ab ipso separat: quia est perversitas voluntatis, secundum
quam anima nata est Deo coniungi: sed infirmitas quamvis in Deum non cadat,
tamen a Deo non separat; et ideo non est similis ratio.
Ad sextum dicendum, quod Christus non venerat manifestare se secundum
humanam naturam, sed secundum divinam; unde dixit: «Ego [Ergo] non quaero
gloriam meam, sed eius qui me misit». Gloriam autem Dei magis clarificavit
per assumptam infirmitatem, inquantum inventum est quod id quod est infirmius
Dei, est potentius hominibus; 1 Corinth. 1.
ARTICULUS 2
Utrum omnes defectus praeter peccatum accipere debuit
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Christus debuit omnes defectus praeter peccatum assumere.
Hebr. 2, 17, dicitur, quod «debuit per omnia fratribus assimilari ut misericors
fieret». Sed misericordia respicit omnem miseriam. Ergo debuit omnes nostros
defectus assumere.
2. Praeterea, sicut dicit Damascenus, quod est inassumptibile,
est incurabile. Sed ipse venerat omnes nostros defectus curare, ergo debuit
omnes suscipere.
3. Praeterea, in susceptione nostrorum defectuum manifestatur Christi humilitas.
Sed ipse humiliatus est quantumcumque humiliari potuit; ut dicit Bernardus.
Ergo ipse debuit omnes nostros defectus suscipere.
4. Praeterea, omnes defectus aequaliter dedecent Dei maiestatem. Si ergo aliquos
suscepit, eadem ratione omnes suscipere debuit.
5. Praeterea, ipse curavit naturam nostram per gratiam et infirmitatem quam
accepit. Sed ipse accepit omnem gratiam. Ergo omnem defectum suscipere
debuit.
SED CONTRA, Christus, qui totam humanam naturam curare venerat, debuit integram
habere. Sed quidam defectus sunt qui integritati naturae repugnant, sicut
caecitas, et defectus membrorum. Ergo non omnes defectus debuit habere.
Praeterea, Christus debuit esse perfectus in gratia. Sed quidam defectus sunt
qui perfectioni gratiae repugnant, sicut ignorantia, et difficultas ad bonum.
Ergo non omnes defectus habere debuit.
Praeterea, contraria nata non sunt fieri in eodem. Sed quaedam infirmitates
sunt sibi contrariae ex contrariis causis causatae. Ergo non potuit omnes
nostras infirmitates habere.
|
|