Boncompagnus de Signa: Ysagoge

57


III
[QUE EXORDIA UNICUIQUE SINT CONVENIENTIA]
1 Quia in superiori opusculo exordia me facturum promisi, idcirco
exordia unicuique convenientia per ordinem ponam. Sic
igitur episcopus cum capitulo potest exordiri quando scribunt
domino pape pro negotio ecclesie:
«Cum ecclesia Signina nullo mediante ad apostolice sedis
pertineat iurisdictionem, credimus et speramus vos illius
iura velle conservare illesa et ab indebite molestantibus
paternaliter tueri. Hinc est quod vestre intimamus sanctitati,
quod»;
2 Vel sic:
«Cum universi Christi fideles oppressi ad vestre sanctitatis
apostolatum decurrunt, nos qui de universalis ecclesie gremio
sumus ad vestri apostolatus clementiam confidenter
recurrimus credentes de postulatis a vestra pietate nullo
modo pati repulsam. Inde est quod vestre sanctitati
significamus quod.»
3 Vel sic:
«Cum de gremio matris ecclesie simus et vestro apostolatui
fuerimus et simus subiecti ad vestram clementiam recurrere
nullatenus dubitamus quotiens ecclesie nostre immoti vestre
negotia gravia nobis peragenda incumbunt. Hinc est quod
clementie vestre cupimus intimare quod.»
4 Vel sic:
«De antiqua consuetudine et assueta benignitate apostolice
sedis procedit suis subditis in dubitabilibus consilium
impertiri ut apostolico consilio fulti casus secure decidere
possint. Hinc est quod vestre sanctitati intimamus quod.»

Torna all'inizio