Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

105


et pennati, idest sapientes et cauti eorum latebras detegebant et
eorum conatus ad nichilum redigebant. at Ianuenses videntes tam
diu negotium in curia Romana differri et nichil ad effectum deduci;
considerantes etiam quod treugue terminus per summum
pontificem assignatus iam erat elapsus, ideo ad complendum et
perficiendum suum armamentum viriliter processerunt, comitarias
assignantes, vexilla destribuentes, stantarium erigentes
et supersigna fieri facientes, ita quod octo milia
supersigna, tam serica quam deaurata, fuisse dicuntur in brevi
tempore preparata. vidisses tunc totam civitatem Ianue iubilo
inmenso repleri et totam Riperiam ad gaudium et letitiam
commoveri. nam alij incedebant sericis floreis insigniti,
alij supersignis deauratis et sericis decorati, alij armis fulgentibus
adornati, omnes autem nimia exultatione repleti. sic enim omnes
ad istam pugnam properabant, tanquam si ad spolia dividenda
pergerent vel ad thesauros inveniendos currerent vel ad nuptias
properarent. multi quoque, qui remanere poterant, ultro se offerebant
ac spontanei ibant, imo retineri non poterant. sicut enim
homines consueverunt cogi ire ad prelium, sic istos quodammodo

Torna all'inizio