Bononia regnabit, cum integra longe durabit,
eiciet unam ad mane partem ituram,
in brevi veniendo per intrinsecam eiciendo,
que non revertetur, donec tota sordibus ipsa lavetur.
Faventia oppressa multotiens erit obsessa.
Indicat scriptura quod mala sunt in ea futura.
Et tamen favet quod in ea pars Bononie cadet,
que dabit dorsum, semper eundo deorsum.
Gravia quam plura sustinebit Ymola dura,
que renpensata cito erit a langore sanata.
De versibus Iohannis Malvitii, quos fecit ad revocandum Mutienenses a malo
et ad provocandum Reginos ad bonum.
Porro, millesimo supraposito, fuit quidam civis Reginus notarius,
cui nomen Iohannes Malvitius, id est malum vitium habens,
qui volens consulere concivibus suis ne exemplo Mutinensium
stultizarent, versus suppositos excogitavit:
Mutina, quid speras, dum tecum iurgia queras?
Nil nisi te superas; vis mala ferre? Feras!
Tu te persequeris, quasi desperata teneris,
te furiosa feris, digna perire peris.
Cur, rea, te prodis, cur destruis, uris et odis?
Cur tua totque fodis viscera rupta modis?
Hic satis ac alibi poteris quasi mortua scribi.
Gens inimica sibi, Mutina, parce tibi!
Cerne tuas edes, incendia bellaque, cedes,
tu, milesque pedes, tristis ubique sedes.
Mutina, te recole, nimia iam languida mole,
et te cum prole flente perire dole!
Sit tibi, sit sedis paritas laris urbis et edis
sit tibi! Si credis, ad bona prima redis.
Desinat armorum furor et discursus equorum,
sub strepitu quorum fit sine pace forum.
|
|