Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 154


Sed tamen ignoro ieiunus vel dape sumpta
Dicere Paulino talia verba velim.
Est melius, credo, ieiunus ut alloquar illum:
Tunc etenim sensus est melioris homo,
Tunc solet ingenium subtilius esse poetis,
ausidici lingua gratior esse solet;
Non, nisi ieiunos, testes iurare videmus,
Sacrificat Domino presbiter ante cibum:
Hoc ideo nostri quia sensus corporis, alvo
Ieiunante, vigent in meliore statu.
Sepius audivi quod post convivia non est
Consilium, compos stat bene nemo sui;
Est ebes ingenium dape multa ventre repleto,
Non est perfecte tunc rationis homo:
Turbatur cerebrum, cessat discretio mentis,
Cum satur est venter, spiritus alter inest;
Precipue Bachus in venis si dominetur,
Cogimur inviti verba stupenda loqui.
Hunc saltare facit, hunc urget Bachus ad iram,

Torna all'inizio