disvestire [.....], aut per placita secularia ducere, recepimus preterea
pretextatum monasterium cum omnibus pretextatis monasteriis,
ac cellis, rebus quoque, ac familiis ibidem aspicientibus cum fratribus,
ac monachis ibidem Deo famulantibus, sub nostre tuicionis
munburdum. concedimus quoque, et corroboramus, ut nullus
ex servis, aut ex familia eiusdem monasterii vel eos, qui cortisianas
vocant audeat inquietare, aut ad publicam, vel comitum
placitum ducere, aut iudicare, neque in domibus vel casis eiusdem
monasterii iudicium, aut placitum tenere, nisi abbas prefati monasterii,
aut suus missus, ante cuius conspectum omnes sui residentes,
sicut ante nostram presenciam legem faciat et recipiat,
neque plac[iatic]um, portaticum, pontanaticum, casaticum, vel quodlibet
pensum quisquam homo, aut publice rei exactor tollere,
aut exigere presumat, sed disponimus, ut abbates et prepositi
eiusdem loci, iuxta priscam consuetudinem ad communem utilitatem
fratrum sua dispona[n]t providencia, absque alicuius contradiccione.
Si quis igitur huius nostri precepti institucione, et
confirmacionem, seu munburdi tuicione aliquando infringere temptaverit,
sciat se compositurum auri optimi libras duomilia, medietatem
Camere nostre, et medietatem parti predicti monasterii.
quod ut verius credatur, diligenciusque ab omnibus observetur,
manu propria roborantes anulo nostro insigniri iussimus). Signum
domni Henrici [M] serenissimi et invictissimi imperatoris
augusti. Henricus cancellarius, vice Everardi episcopi et archicancellarii,
recognovit. Datum anno Dominice incarnacionis millesimo
XIIII, indiccione XII, anno domini Henrici imperatoris
augusti regni XII imperii eius I. Actum Rome, feliciter, amen.
|
|