ARTICULUS 4
Utrum diligere proximum sit magis meritorium
quam diligere Deum
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod diligere proximum sit magis meritorium quam diligere Deum.
Naturalibus enim non meremur. Sed diligere Deum est naturale: quia amor summi
boni omnibus naturaliter inest, ut dicit Dionysius. Ergo diligere
Deum est minus meritorium quam diligere proximum, quod non est adeo naturale.
2. Praeterea, illud quod est fructuosius, videtur esse magis meritorium. Sed ea
quae pertinent ad vitam activam, sunt magis laboriosa et fructuosa quam ea
quae pertinent ad contemplativam. Ergo sunt magis meritoria. Sed dilectio
proximi pertinet ad vitam activam, dilectio autem Dei ad contemplativam. Ergo
est magis meritorium proximum diligere quam diligere Deum.
3. Praeterea, sicut diligere inimicum ponitur in ultimo gradu, ita diligere
Deum ponitur in primo gradu caritatis. Sed diligere inimicum est magis meritorium
quam diligere amicum. Ergo eadem ratione diligere proximum quam diligere
Deum.
4. Praeterea, illud quod praesupponit aliud et non convertitur, videtur esse perfectius.
Sed dilectio proximi praesupponit dilectionem Dei, quia est ratio diligendi
proximum. Ergo dilectio proximi est magis meritoria quam dilectio Dei.
5. Praeterea, actus in quo exigitur maior conatus, oportet quod sit magis meritorius.
Sed maior conatus exigitur ad diligendum inimicum quam ad diligendum
Deum. Ergo dilectio proximi, ad minus quantum ad dilectionem inimicorum,
est magis meritoria quam dilectio Dei.
SED CONTRA, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed dilectio proximi
non est meritoria nisi inquantum ordinatur ad Deum actu vel habitu. Ergo
dilectio Dei est magis meritoria.
Praeterea, quanto caritas est magis intensa, magis erit meritoria. Sed intensius
diligit caritas Deum quam proximum. Ergo in hoc magis meretur.
Praeterea, quaelibet virtus efficacius operatur circa obiectum suum, quanto est
sibi magis proprium, et per se. Sed obiectum per se caritatis est Deus, proximus
autem non nisi consequenter; sicut magnitudo visus consequenter, color per se.
Ergo cum mereri sit effectus caritatis, videtur quod sicut visus melius cognoscit
colorem quam magnitudinem (quia circa colorem non decipitur, sicut circa magnitudinem);
ita caritas magis mereatur in dilectione Dei quam in dilectione proximi.
Praeterea, quod est difficilius, videtur esse magis meritorium. Sed diligere
Deum videtur difficilius quam diligere proximum; dicitur enim 1 Ioan. 4, 20:
«Qui proximum quem videt, non diligit; Deum quem non videt, quomodo potest
diligere?». Ergo dilectio Dei est magis meritoria quam dilectio proximi.
|
|