Petri Cantinelli: Chronicon

86


intraverant ipsum castrum, nequaquam exire poterant sine periculo personarum; stetit ibidem
exercitus usque ad diem proxime subsequentem XX mensis iunii, et, ordinato prelio, ipsa
die, post prandium, per vim et prelium maximum, captum fuit, et omnes, qui erant in ipso
castro, fuerunt capti et mortui. Et fuerunt mortui undecim, et capti XXXIIIIor, inter quos mortuos
occisus est gladio Çonolus filius dominis Ugonis de Sassadello et….
Item, eo anno, die dominico XV mensis iullii, equitaverunt milites et populares de Ravenna
et de Cervia et de Arimino et de Bretenorio, cum multis militibus eorum amicis de
Marchia, venientes ad civitatem Forlivii; nam comune Forlivii erat tunc in exercitu super
Castrumnovum, et fecerunt destrui de stecata et splanari de ripa civitatis Forlivii, ita quod
equites et pedites intrare possent ad occupandam ipsam civitatem; et multos occiserunt, inter
quos fuerunt mortui dominus Thedericus de Ordelaffis et dominus Iohannes de Argoglosiis.
Ad dictum vero rumorem traxerunt Scarpetta filius olim domini Thebaldi de Ordelaffis et
multi alii, et dominus Maghinardus et dominus comes Gallasius, qui, cum dicto exercitu,
separabant se a dicta offensione et veniebant Forlivium, ita quod ipsam civitatem recuperaverunt,
et expullerunt prefatos Ravennates et illos, qui cum eis venerant; et multi capti
sunt et occisi, et occisi fuerunt dominus Rainerius de Calbulo, Iohannes eius frater et
multi alii.
Item, eo anno, millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, indictione nona, die sabati primo
mensis septenbris, intravit regimen potestarie civitatis Faventie dominus Marchixinus filius
domini Ioannis de Argoglosiis de Forlivio, pro sex mensibus.
Item, eodem anno, die dominico XXIII mensis septenbris, dominus Maghinardus de Sosenana
capitaneus generalis, cum milicia et populo civitatis Faventie et Forlivii et Imole, et
congregatis amicis suis, die martis tunc proxime subsequenti, equitavit ad Massam Lonbardorum,
ibique positum fuit exercitum generalem, in quo exercitu fuerunt quatuorcentum milites
domini Açonis marchionis Ferarie; et stetit exercitus ibidem VIII diebus continuis.
Interim vero supervenit in civitate Faventie novus comes provincie Romaniole per romanam
ecclesiam, videlicet dominus Maximus de Piperno, frater carnalis domini Petri de
Piperno cardinalis apostolice sedis legati, qui dominus comes mandavit ut dictum exercitum
separari deberet, et misit ad ipsum exercitum marischalchum suum, dicta occasione, die martis
secundo mensis octubris: qui comes intravit Faventiam die iovis XXVII septenbris.
Et, dicta die martis, milites et populares civitatis Bononie equitaverunt Imolam, et, per
vim, acceperunt et intraverunt burgum porte Alonis, eundo versus portam civitatis ipsius
cum curribus et plaustris super, in quibus habebant pontes constructos de assidibus de abbete
denodatos cum feramentis, causa proiciendi supra foveam civitatis, et super ipsis intrare
debebant, et ipsam occupare; tamen hoc facere nequerunt, immo aliqui ex eis mortui sunt
et capti. Ipsi vero Bononienses nequiter spoliaverunt locum sororum sancti Stephani, qui erat
in dicto burgo, bonis omnibus suis et alienis. Tunc enim nova de eis transmissa fuerunt ad

Torna all'inizio