tuos arma deponerem ut ludificabundus, non ut hactenus viridis
illudar. Iam mihi temporibus albicans capillus irrepsit; abiit vigor;
omnia fert etas, animum quoque; sepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles:
multa ferunt anni venientes commoda secum,
multa recedentes adimunt:
lasciva decentiori etas me relinquit; lusus tui florentes etatem decent,
maturatos indecet. Indulgendum est teneris: ludi implevere medullas.
A. Deliras, an pudet?
G. Pudet quidem.
A. Cur?
G. Ingrederis blande; deinde
stimulis agis fruentes
apiumque par volantum
ut de Severini versibus sumam:
ubi grata mella fundis
fugis et nimis tenaci
feris icta corda morsu
delectas primordio, subinde mellitum toxicum misces.
5. A. Obstrepere mihi videris.
G. Sic, sic malo tibi videri, quam saucius decantari; neque enim ridiculari
volo excors inter aniculas. Legi adolescentulus illud comedi tui
Afri:
in amore hec omnia insunt vitia: iniurie,
suspiciones, inimicitie, indutie,
bellum, pax rursum.
|
|