Secunda declinatio
Nominativo hic magister, genitivo huius magistri, dativo huic magistro,
accusativo hunc magistrum, vocativo o magister, ablativo ab
hoc magistro; et pluraliter nominativo hi magistri, genitivo horum magistrorum,
dativo his magistris, accusativo hos magistros, vocativo
o magistri, ablativo ab his magistris.
Quae est agnitio secundae declinationis? Haec est: cuius genitivus
singularis, nominativus et vocativus pluralis in i productam desinit,
dativus et ablativus singularis in o productam, accusativus in um
correptam (quando nominativus in r vel in m desinit, similis est ei vocativus;
quando in us, mutatur in e, praeter deus agnus populus pelagus
et vulgus; quando vero in ius, si sunt propria nomina, abiecta us
fit vocativus in i, ut Virgilius o Virgili; et unum appellativum, quod
est filius, similiter facit vocativum in i, ut o fili), genitivus pluralis in
orum correptam, dativus et ablativus in is productam, accusativus in
os productam, nisi sint neutra nomina, quae nominativum, accusativum
et vocativum pluralem faciunt in a brevem.
Nominativo hoc scannum, genitivo huius scanni, dativo huic scanno,
accusativo hoc scannum, vocativo o scannum, ablativo ab hoc scanno;
et pluraliter nominativo haec scanna, genitivo horum scannorum,
dativo his scannis, accusativo haec scanna, vocativo o scanna, ablativo
ab his scannis.
Tertia declinatio
Nominativo hic et hacc sacerdos, genitivo huius sacerdotis, dativo
huic sacerdoti, accusativo hunc et hanc sacerdotem, vocativo o sacerdos,
ablativo ab hoc et ab hac sacerdote vel sacerdoti; et pluraliter
nominativo hi et hae sacerdotes, genitivo horum et harum sacerdotum,
dativo his sacerdotibus, accusativo hos et has sacerdotes, vocativo o
sacerdotes, ablativo ab his sacerdotibus.
|
|