Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 158


[Dicebant tunc Romani, nullos in toto orbe terrarum labores se tam gravissime pertulisse, sicut
in gente Iudaica illis temporibus pertulerunt, nullamque gloriam de omnibus aliis triumfis se habuisse
crederent, si Ierosolima integra in sua contumacia permansisset.]
Iudei, qui tunc occisi non sunt, 900000 fuisse leguntur, qui usque in presentem diem per totum orbem dispersi
cernuntur.
Tytus post triunfum tam magnificum a toto exercitu imperator est appellatus. Vespasianus simul cum Tyto
Urbem ingreditur, ubi triunfo maximo et inaudito, uno curru sedens cum filio, ductis ante se captivis et biblioteca
Iudeorum, suscipitur. Hiis diebus valde aucta est res publica; denique Achaia, Litia, Rohdus, Bizanzium, Samotracia,
Cylicia et Comogena in provinciam Romanorum redacti, Romanis legibus et iudiciis paruerunt. Vespasianus anno 10.
imperii sui fluxu ventris in propria villa sua moritur, iuxta terram Sabinorum. Tytus autem, filius eius, octavus ab
Augusto succedit, exclusis a catalogo imperatorum Vitellio et Ottone. Fuit autem vir moderantissimus, qui
frequenter dixit: Dies perditur, in qua bonum non operamur. Anno imperii Tyti secundo in villa qua et pater eius
obiit ipse cum planctu omnium Romanorum. Cetera de eodem versifice canamus.
12. Item de exaltatione Vespasiani Titi imperatoris, octavi ab Augusto, versifice dictum.
Tempore Neronis iam Vespasianus habetur,
Qui post Neronem Rome diadema meretur;
Hic et Ebreorum destruit omne decus.
Imperiosa manus consurgit Vespasianus;
Filius est Titus, quem post hunc laude canamus:
Viribus amborum crevit in orbe salus.
Filius atque pater populos destruxit Ebreos;
Pro solo nummo triginta dedit Phariseos,
Sicut ab hiis emptus scribitur ipse Deus
Annis terdenis fuit hic Titusque duobus,
Claruit ipsorum super omnia climata robur,
Invisosque Deo perdit uterque reos.
P. 158 v. 26 post reos addit A:] Apud Francos Agrippa edificat Coloniam civitatem.
Tunc et apud Francos Romanus vixit Agrippa,
Cuius Agrippinam legimus cognomine dictam,
Que modo primatum summa tenere datur.
Fulget Agrippina clero populoque beata,
Grandis, honorata, res regia summa vocata;
Regibus optata sunt sibi iura data.
Laude sui cleri cuperem condigna fateri;
Cum laudare velim, superat me copia veri,
Vixque suis meritis Enneus aptus erit.
Omne decus mundi miranda Colonia fundit,
Inclita metropolis hostes probitate retundit.
Maxima pontifici pallia Roma dedit.
Claviger Ytalicus sub cesare presul habetur,
Quod sit ibi dominus, cancellaria fatetur,
Est ibi pontifici gloria, pompa, decus.
Servat Agrippa magos tres, quos celebre veneramur,
Quos reges Arabum psalmo perhibente putamus:
Carne caput sanum tangitur ore manu.
Cletus papa primus post Petrum.
Istis temporibus fert pontificalia Cletus,
Annis ter senis Rome sedisse videtur,
Cuius doctrine fulget in orbe decus.
Apud Francos Granus princeps Romanus.
Princeps Romanus fuit hoc in tempore Granus,
Qui castrum firmavit Aquis silvis medianum,
Illud Aquisgrani nomen habere damus.

Torna all'inizio