possit in prefato monasterio concedimus, et confirmamus. ea videlicet 
racione, quatinus prenominatus abbas, et suis successores de 
omnibus castellis, et capellis [.....], vel monasteriis tam in hoc 
precepto, quamque in aliis preceptis, offercionibus, atque scripcionibus, 
que continere videtur, habeant potestatem tenendi, iuste commutandi, 
ordinandi, regulariter instruendi, vel quicquid iustum [.....], 
visum fuerit faciendi, absque omni contradiccione quorumlibet 
hominum. sancimus insuper, et nostra imperiali institucione 
corroboramus, ut si aliquo in tempore fuerit orta contencio de 
rebus iam dicti monasterii, nullus audeat deinceps per parentum 
possessiones ipsas hereditates residere, vel contendere presumat, 
excepto per verissimas cartulas, et iustas consignaciones. verumtamen 
statuimus atque firmamus, ob amorem eterne vite, 
et oracionibus fratrum, quorum preces annuimus, ut ipsam semper 
legem per annorum curricula pars predicti cenobii accipiat de 
omnibus suis territoriis ab omnibus hominibus, quam instituit 
Astulfus rex Langobardorum De ecclesiis. Nam ex ea quoque 
re lex alia nec recipiatur, nec [.....] qualibet ulterius iudicetur 
persona. si vero fuerit contencio de servis, vel de alia quacumque 
re, inter aliquem vicinum suum, seu qualecumque hominem, 
liceat eis se defendere, sicut prisca consuetudo fuit per scariones 
eiusdem monasterii, nec audeat alicuis ipsos abbates, vel 
monachos ad sacramentum invitare, quia contra divinam auctoritatem 
et [.....] regulam est. precipientes insuper iubemus ut 
nullus rex, dux, princeps, marchio, comes, vicecomes, gastaldeus, 
sculdascius, vet aliquis publice rei exactor iam dictum abbatem, 
vei suos successores, aut monachos ex eius cenobio, vel eius 
cellis inquietare, laniare de prediis monasterii, aut aliquibus rebus
  |  
  |