pergere, aliquando ascendere valet. Hic autem senex, qui
mihi tanta de eodem loco retulit, insinuavit mihi, quod quodam
tempore ipse observasset magnam cęli serenitatem, in qua, summo
surgens mane, cum comite quodam nomine Clemente ad
eundem quantocius festinavit scandere montem. Qui cum iam
prope essent, cepit cacumen eius nubium densitate cooperire ac
tenebrescere; deinde paulatim crescens, pervenit usque ad ipsos.
Ipsi vero inter tenebras nubium positi, manibusque se palpantes,
vix per eandem obscuritatem aevadere potuerunt; visum
itaque, ut dicebant, erat illis, ut desuper lapides mitterentur.
Nam et aliis nonnullis talia contigisse ferunt. In summitate
vero sua, ex una parte, nil aliud invenitur, preter salvincam, ex
altera namque parte lacum mire magnitudinis cum pratum fertur
esse. Idem autem senex solitus erat narrare de quodam imp<iiss>imo
marchione nomine Arduino qui, cum sepius talia a
rusticis audiret, videlicet de thesauro in eo congregato, accensoque
animo protinus mandans clericis, ut celeriter secum propere
illuc ascendere debeant. Qui acceptam crucem et aquam benedictam
atque vexilla regia, letaniasque canentes, ire perrexerunt.
Qui antequam pervenirent ad apicem montis, ęque, ut primi,
cum ignominia sunt reversi. Ergo quia occasio narrandi se
intulit, dum circumquaque narracio se extendit, amodo ad enarrandum
opus <ce>ptum, vertamus stilum.
VI. Itaque ab episcopis Maurigenensis ecclesie sermonem
exordiamur. Inclitus autem Abbo patricius Romanorum sic inter
cetera que instituit vel ordinavit talia fatus verba, ait: «A
clericis itaque istarum civitatum vicinarum, quibus Deus me
rectorem et dominum constituit, precipio ut nulla aliquando
violencia, scilicet ab archidiacono vel primicerio, predicti paciantur
monachi et ut crisma et sacro gratis ab ipsis accipiant
oleo. Consecra<cion>es quoque altarium vel benedicciones sacerdotum
|
|