Octavus Liber.
De multiplicatione ciborum in navi,
et qualiter Soldano praedicavit Christi fidem.
XXIV. Variatio.
9. Ille nihil metuens, Christo praestante ducatum,
Navim cum socio, nautis absentibus, intrat;
Sed, ne deficeret in sumptibus, ecce vir unus
A Domino missus, ut creditur, affuit, escas
Quae sibi suppeterent portans, cuidamque fideli
Tradens dixit ei: "Conserva, pauperibusque
Fratribus in navi latitantibus ista ministra,
Assignans ipsis, prout esse necesse videbis".
15.
Nonus Liber.
De obedientia creaturarum et gratia sanitatum.
XXV. Additio.
..................................................................
Semper post iussum tacuisse suum didicisset;
Ingemuit quod ita cessassent tempore tanto,
Utque suo Dominum laudarent more reiussit,
Quarum laxata mox ut prius ora fuerunt.
26.
XXVI. Additio.
42.
Stante quidem feritate feris, compescuit ipsas
Francisci virtus. Nam cum pecudes hominesque
Vastans vexaret rabies infesta luporum
Graeci colas, eius precibus repressa quievit.
|
|