: Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini

968


omnia monasterio secundum posse necessaria vel attulit vel direxit, et exinde coenobium
incrementis oportunis es tempore Deo favente meritis hactenus archangeli crevit et variis
miraculis coruscans diversis populis gratum et venerabile fuit. Ne autem aliqua dubietas
ex his, quae relata sunt, in cordibus fidelium possit oriri, testis est praedicti Hugonis
filius Mauricius, testis et ipsa familia, quorum vel suis vel parentum proximis diebus
tantis indiciis angelica virtus dignata est propalari.
XVIII. Igitur venerabilis papa Nicholaus, quod nomen victoriam populi nimirum
catholici sonat, narrationis huius ordiendae laudator atque praeceptor extitit, ut cunctis
legentibus innotesceret praedicti loci curam specialiter ad sedem apostolicam pertinere et
quisquis fidelium in fine caducae atque transitoriae vitae pennis angelicis ad caelos opitat
evehi, contra locum, quem Michael princeps angelorum dilexit et elegit, vereatur aliquid
iniquum moliri, quatinus in domo sua absque scissionibus cordium cum pace, quae hominum
bonae voluntatis propria est, sit nomen Domini semper benedictum, qui omnes
suos spiritus administratorios propter eos, qui hereditatem capiunt salutis, implere gratuite
in aeclesiae suae mittit ministerium.
XIX. Anno igitur nongentesimo sexagesimo sexto incarnationis dominicae constructis,
ut fertur, in eodem loco feliciter officinis coenobialibus, prout erat possibile, cum ille
vir illustris Hugo in armis strenuus, sed in Dei rebus circa finem magis devotus, locum,
quem, sicut supra retulimus, pretio sibi ut proprium vendicaverat et apostolica auctoritate
seu praeceptis regalibus munierat, abbati dumtaxat ac monachis abendum tradidisset,
postquam etiam sanctus Iohannes heremita necnon et bonae memoriae Advertus abbas
migrassent ad Dominum, successit ei in regimine fratrum consensu et electione vir mirae
simplicitatis ac prudentiae, merito Benedictus et nomine. Hic cum plurimis floreret virtutibus,
tanta dicitur caritatis affluentia refertus et hospitalitatis liberalitate munificus,
ut omnes ad se venientes et montis ardua ob archangeli patrocinia petentes maximeque
Galliarum, Aquitanicorum et Hispaniarum populos Romam adeuntes libentissime susciperet,
foveret eisque munera retentis, quae fratruma tantum usibus poterant competere,
benignus impertiret. Cuius quam plurimi gratiam amirati " erat quippe moribus et canis
angelicis decoratus " aiebant: "Ecce vir prudens, qui aedificavit domum suam supra petram,
in cuius ore dolus non invenitur, quo fideli dispensatores archangelus Domini gratulatur
et huius loci fama sua ubique extendit insignia". Coeperunt namque nonnulli et praecipue
de ultra montes ad hunc locum gratia religionis concurrere et saeculo renuntiantes
sub illo sene glorioso normae regulari sese subdere. Langobardi enim quam plures
fulti inimica fidei calliditate haud facile acquiescunt monachilem habitum suscipere.
Multi vero nobilium atque divitum gratiam cupientes referre eius benedictionibus quo
sibi principem angelorum conciliarent in die suie exitus, alii ditaverunt locum suis honoribus,
alii tradebant pueros suos Domino educandos immaturis teneros aetatibus. Est namque
locus ab omni impedimento et saeculari tumultu semotus, nullus hominum seu animalium

Torna all'inizio