reverendo patri et domino, domino B. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano
diacono Cardinali presentasse dicitur tanquam hereticus comburendus,
nunc in caput eiusdem Neminis retorquere veraciter, nunc
contra ipsum assistente nobis sapientia Dei Patris exponendo pariter
et glosando confutare curabimus, ut enucleata veritate, que Christus
est, fides christiana fixa permaneat, frustra iaciatur rete ante oculos
pennatorum et in hunc Neminem antichristum et auctorem eius dogma
perversissimum astruentem quilibet christianus et ipsa etiam protinus
elementa potenter insurgant.
Presens autem opusculum dicto domino Cardinali humiliter presentantes,
illud reverenter exponimus suo approbandum iudicio seu
[etiam] reprobandum.
[Primo,] ut fundamento destructo, totalis destructio edificii subsequatur,
ab illa profecto auctoritate sumemus exordium, [per] quam
probare nititur reprobabiliter idem Radulphus, contemporaneum Dei Patris
Neminem supradictum. Ait enim: Dies formabuntur, et Nemo in eis.
Nos itaque auctoritatem hanc in caput eiusdem Neminis retorquentes,
ipsam sic exponimus, immo a sanctis expositam nuntiamus,
dicentes in primis, quod cum opera trinitatis, quantum distat oriens ab
occasu tantum ab humanis operibus sint semota, et inter creatorem et
creaturam ac inter aliquid et nichil non possit tanta similitudo notari,
quin maior sit dissimilitudo notanda, recte modulatus est ille nobilissimus
citharedus cum ait, dies formabuntur et Nemo in eis. Nam secundum
beatum Isidorum Ethimologiarum, ‘Nemo tractum est ab homine, idest
Ne-homo, quod est pro Nullo; Nullus enim quasi Ne-ullus’. Voluit ergo
Deus ut in illa mirifica formatione dierum, ne dampnata quaternitas
astrueretur in ipso, Nemo esset in eis, cum Nemo Ne-homo, Ne-homo
vero Nullus; Nullus autem quasi Ne-ullus, secundum prefatum exponatur
Isidorum. Et de isto quoque Nemine, Ne-homine, Nullo, Ne-ullo, prefatus
citharedus intellexisse noscatur, ut nichil esset tunc, sicut et
nunc fantasticus iste Nemo.
Set dato per impossibile, quod Nemo iste homo fuerit incarnatus,
sive naturam angelicam habuerit tanquam demon ut Beemoth, qui de
celo cecidit imitatus, sedem suam ad aquilonem ponere et esse similis
Altissimo cogitaret, nichilominus tamen singulas auctoritates quibus
se fucare presumpsit, ut nec etiam sibi remaneat unum iota, reprobare
curabimus et in caput suum sicut predicitur retorquere, concordantias
|
|