Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 56


non pugnanti legitime denegatur corona ? Accingere ergo debes fortitudinis
gladio femur tuum, induere clipeum spei et galeam fidei contra
tela nequissima inimici. Nam, in tanto adversancium iacula debet
quisquis forcius animari, quanto, dum fugi non possunt, debent mitius
tolerari.
 
3. Adhuc confortat per raciones logicales
 
Manifestis autem racionibus concluderis te in adversis preliari debere,
dum opposita iuxta se posita magis relucescant, et contrarium
semper opposicione contrarii resipiscat. Non ergo doleas, si sub adversitatis
clipeo comprobaris, dum mediante opposito pervenire debeas
ad triumphum.
 
4. Modo per examina naturalia
 
Preterea hoc naturaliter videmus ad oculum, quod post imbres
et glacies hiemales verna temperies sequitur florida et serena et, transactis
frigoribus et pruinis, et alacritatis nemora philomene iubilant et
letantur. Aurum enim non nisi igne candentis fornacis potest aquariis
admixtionibus deportari. Tu igitur racionis compos racione concerne
quod ea qua deprimi extimas, ne succumbas, racione pocius premunieris
Et licet tibi appareat bellis temptacionum demergi, ipse tamen
tocius universi motus ad resistencie ausum tibi manifestas aperit raciones.
 
5. Responsiva cum graciarum accione
 
Sedebam solitarius ante faciem tristicie ac doloris, et dum intra
mentales solitudines pererrarem, visis vestris litteris, apparuit michi
quasi lucifer matutinus Angelus sanctus confortacionis et pacis qui,
omnis temptacionis expulsa caligine, ita mee mentis oculos ad veri
luminis direxit intuitum, quod, pulsis inmundis spiritibus, inundantis
maris procellas illesus et lautus pertransivi.
 
6. De monachis ad abbatem, ut redeat ad monasterium
 
Quoniam, absente pastore, lupi rapaces procurant gregem non solum
dispergere, sed subtrahere, ut, ubi non possunt dentibus, inpulsu
molestie lacerant et dispergont, hinc est quod, postquam recessistis a
nobis, tales comites, velut lupi rapaces, tales possessiones monasterii
invadentes, quod non possunt iure, suis satagunt viribus usurpare. Vestram
sicque reverenciam subrogamus quatenus ad reditum quam cicius
festinetis, ut, illorum inoportunitate vestra presencia temperata,
quod nituntur temeritate superbie, moderamine iusticie refrenetur.

Torna all'inizio