Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 106


impensius separant; eos uero quos sincera christianae religionis
caritas iungit corporalis absentia seu quaelibet localis intercapedo
minime disiungit. Studeamus ergo fraterno inuicem amore
proficere, pro inuicem orare, alterius necessitatem propriam
deputare, quatinus in conspectu Dei atque hominum euidenter
appareat quod carnalis zelus quo animae uruntur uindicare in
nobis nichil preualeat.
De iis autem qui uxores desponsatas causa fornicationis relinquere
aliasque sibi coniungere uolunt – hoc enim uestra prudentia
a me requisiuit – dominus Iesus Christus quid sentiendum sit
in euangelio secundum Marcum apertissime dicit: ʻQuicunque
dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit
super eam. Et si uxor dimiserit uirum suum et alium duxerit,
mechatur.ʼ Item secundum Lucam: ʻOmnis qui dimittit uxorem
suam et ducit alteram mechatur. Et qui dimissam a uiro ducit
mechatur.ʼ Sunt etiam de hac re plurime sanctorum patrum
auctoritates, sed ubi sol lucet candelam ad proferendum lumen
proferri minime oportet. In his uerbis dominicis luce clarius
liquet, quia uiuente uiro uel uxore extraneam copulam querere
nulli eorum licet. Eum uero qui mulierem quae uxor putatur
desponsasse se abnegat, aut euidentibus testimoniis seu quibuslibet
claris indiciis mentiri eum ostendite, aut inpresentiarum quoadusque
res melius clarescat causam eius omittite.

24


Dilectissimo fratri et coepiscopo He. L. indignus antistes salutem
et amiciciam cum orationibus.

Torna all'inizio