Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1140


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de ascensione Christi; et circa hoc quaeruntur tria: 1. Utrum
Christus ascenderit; 2. De modo ascensionis; 3. De termino ipsius.
ARTICULUS 1
Utrum Christus debuerit ascendere
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non ascenderit. Omnis enim motus, cum sit exitus de
potentia ad actum, est actus imperfecti, et est propter indigentiam. Sed ascensio
motus est. Cum igitur in Christo iam glorificato totaliter per resurrectionem
non fuerit aliqua imperfectio, vel indigentia, videtur quod ipse non ascenderit.
2. Praeterea, in Christo non est nisi duplex natura, scilicet divina, et humana.
Sed secundum divinam naturam Christo non competit ascendere neque localiter,
cum ipse, secundum quod Deus, sit ubique; neque secundum Divinitatem,
cum Divinitas proficere non possit; neque iterum secundum humanam secundum
locum; quia ipse de caelo non descendit, dicitur autem Ioan. 3, 13: «Nemo
ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo»; neque iterum secundum dignitatem,
quia gloria sua post resurrectionem gloriosam non crevit. Ergo videtur
quod Christus nullo modo ascenderit.
3. Praeterea, aliis sanctis competit ascendere ad caelum empyreum: quia per
locum illum congruentem suae gloriae augetur suum gaudium. Sed gaudium
animae Christi non potuit aliquo modo crescere, sicut nec gratia, vel gloria.
Ergo videtur quod ipse non ascenderit.
4. Praeterea, omne quod Christus in carne assumpta propter nos fecit, in
nostram utilitatem cedere debuit. Sed per ascensionem nihil nobis accrevit:
quia ante per passionem et descensum ad inferos omne impedimentum remotum
fuit, et ianua per passionem aperta est, et similiter per baptismum, quando
caeli aperti sunt. Ergo non fuit necessarium quod Christus ascenderet.
5. Praeterea, omnis actio Christi ad nostram salutem ordinatur. Sed magis esset
ad salutem nostram eius praesentia corporalis quam eius absentia. Ergo videtur
quod a nobis per ascensionem discedere non debuit.
SED CONTRA est quod in symbolo dicitur: «Ascendit ad caelos».
Praeterea, corpori nobilissimo debetur locus nobilissimus. Sed caelum empyreum
est locorum nobilissimus. Ergo corpus Christi, quod est nobilissimum, ad
locum illum ascendere debuit.

Torna all'inizio