IOACHIM: Ita est. Nam etsi  non volentis neque currentis set miserentis est  
Dei , non ideo tamen arguendi sunt qui currunt in eo quod currunt, set in eo  
quod currunt cum typo superbie. Alias autem sicut nullum malum relinquitur  
impunitum, ita nullum bonum potest esse inremuneratum, etsi propria causa  
electionis non iustitia sit, quam sepe comitatur superbia, set magis exilitas, que  
parit humilitatem. Hoc autem quia ignorant illi qui prudentes sunt apud semet  
ipsos, garriunt et strident in disceptationibus suis, nescientes, iuxta illud Apostoli,  
 neque de quibus loquuntur neque de quibus affirmant . Set audiant quid  
de talibus dicit Psalmista et discant quandoque non alta sapere set humilibus  
consentire.  Dixi , inquit,  iniquis: nolite inique agere et delinquentibus nolite  
exaltare cornu, quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis  
montibus, quoniam Deus iudex est, hunc humiliat et hunc exaltat. Nolite ,  
inquit,  exaltare cornu  ut in superbia ambuletis ante Deum,  quia neque ab  
oriente , hoc est a populo Iudaico,  neque ab occidente , hoc est a populo gentili,  
 neque a desertis montibus , hoc est a populis in cecitate relictis, iuste argui  
potest Deus cur vel Iudei abiecti sint in adventu Christi vel gentiles fuerint  
aliquando in cecitate relicti, aut cur non pervenit gratia ad eos populos qui usque  
hodie manent in errore; quia  Deus iudex est , id est quia Deus in his omnibus  
iuste iudicat, quandoquidem  hunc humiliat et hunc exaltat , eiciendo superbum  
et assumendo humilem. Si autem queris quare  hunc humiliat et hunc exaltat ,  
respondet tibi ipse Deus in Ieremia propheta cum dicit:  Repente loquar adversum  
gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud; si  
penitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam  
et ego penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de  
gente et regno, ut edificem et ut plantem illud; et si fecerit malum in oculis meis,  
ut non audiat vocem meam, penitentiam agam super bono quod locutus sum ut  
facerem ei . Quod est dicere: «Mea locutio exhibitio est gratie. Cum enim videt  
aliqua gens se in omnibus prosperare, credit quod ego eam velim edificare, et  
ita est; set si elata in superbiam per securitatem incipit contempnere leges meas,  
iterum mox aufero illi gratiam meam, ut, detracta ea usque ad pulverem, ceteri  
metum habeant et ipsa dediscat superbire. Et cum se videt aliqua gens modis  
omnibus adversa incurrere, credit quod eam velim conterere pro peccatis suis,
  |  
  |