Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 114

Liber II


Quintilianus affirmat, verum etiam laus comparatione mihi maxime contineri videtur. Illa enim sive res sive persona maxime commendatur, quae caeteris sui generis praestare maxime demonstratur. Vituperatio vero, quoniam ex contrariis laudationis locis, ut superius diximus, conficitur, non est mihi latius explicanda. Nam qui recte laudandi rationem noverit, vituperandi quoque rationem tenebit. Humana praeterea ingenia ad vituperationem, quam ad laudem, promptiora sunt. Huc accedit, quod singulis virtutibus bina aut plura vitia opposita sunt, quo facilior vituperandi quam laudandi ratio est. Ac de universo quidem demonstrativo genere diximus satis. Quod quidem copiosius quam caeteri scriptores, executi sumus, tum quod aetate nostra vel solum vel maximum est, in quo latina versetur oratio; tum quod nos scribendi, non dicendi rationem tradimus, quae quidem latissime patet atque in materia versatur. Postremo, illa etiam me ratio movit, quod hoc genus quasi facillimum et notissimum veteres magis attigerant, quam tractaverant. Nunc quo pacto haec causarum genera ad scribendi rationem accommodentur, aperiemus.
De personis.
Cap. XI.
Igitur qui ad scribendum accedit, duo illa in primis consideret necesse est, personam et causam.

Torna all'inizio