quartum .I. Petro et Paulo .I. Ad sanctum Bartholomaeum .I. 
Ante Crucifixos .II. In rete .III. In virga .III. Ante portas 
ecclesiae de foris .V. In unoquoque porticalium .III. In sancta Petronilla 
.II. In sancto Andrea .I. Omnes igitur candelae, quae 
cotidie ardent in ecclesia Beati Petri, sunt .CXV. ad minus omni 
nocte. In stationibus vero sunt .CCL. In dedicatione, in Ascensione, 
et festo sancti Petri et octava eius retia accendantur; sed 
rete magnum, quod est in atrio ecclesiae, scilicet ante portam 
Argenteam, in festo sancti Petri et octava tantum. Praeterea .IIII. 
funes de antiqua consuetudine extenduntur in festo sancti Petri et 
octava eius in atrio eiusdem ecclesiae, id est in paradiso, in modum 
crucis, et ligantur de porticalibus ad pineam aeneam, quae est in 
paradiso; et in unoquoque fune .X. candelae suspenduntur. In 
gradibus vero, scilicet ante ecclesiam sanctae Mariae inter turres, 
idest inter nolaria, extenditur unus magnus funis a porticali, quod 
est super gradus mortuorum, usque ad domum Petri Iohannis de 
Pampano; in qua nimirum domo de iure debet ligari funis secundum 
tenorem locationis ab Angelo scriniario factae, et suspenduntur in 
eo .XX. candelae. 
In resarciendo tecto et mutandis trabibus dantur .II. denarii 
papienses unicuique magistrorum et manualium in unoquoque die, 
donec opus compleatur. Quando sandalarii capiunt trabes, .II. solidi 
denariorum papiensium et .IIII. libras cerae. Quando domnus 
papa pergit ad Sanctum Petrum in stationibus, .XX. sol. den. pap. 
et .II. aquaricias clareti. Cardinalibus et capellanis domni papae 
cum aliis scholis, medietas altaris datur, ex quo tualia extenditur 
super altare. Et in unaquaque statione unum par facularum de 
duabus libris ad vesperas et ad matutinas, et candelas pro lectionibus; 
et ad missam similiter unum par facularum. Cardinalibus 
.V. sol. den. pap. in statione, et .III. sol. lucenses pro responsoriis. 
In quatuor tempora, in unoquoque sabbato .V. sol. luc. cardinali 
diacono, subdiacono, cantoribus et acolitis. A festo sancti Gregorii
  |  
  |