impassibili et inmateriali intellectu. Quasi dicat: visio illa fuit intellectualis,
et non potuit participari nisi simili intellectu, id est impassibili et inmateriali.
Impassibilis ille intellectus fuit, quia hunc nulla passio animi, id
est nec gaudium nec timor nec spes nec dolor, ex antecedenti aliqua
actione elicuit. Omnis enim passibilis intellectus ex aliqua corporalis
sensus actione procedit, id est ex videre vel audire et huiusmodi, <unde
Ylarius in Synodis: «Passio est eorum que sunt illata perpessio»>.
Sed tamen acutius sciscitatur, quis intellectus sit impassibilis et inmaterialis,
et quomodo hoc fiat. Utrum enim sit impassibilis intellectus,
quia non infert passionem, vel quia non infertur a passione, id est ab
intelligentia, sicut dulcedo ex melle et amaritudo ab a<b>sintio sentitur,
loyce speculationis est. Et videtur profecto quod intellectus istius visionis,
que facta est in extasi et in excessu mentis, in desit impassibilis
vel quia a nulla mentis intentione vel cogitatione illatus sit, profecto qui
mentem humanam altitudine sue profunditatis excessit, vel quia de impassibili
resurrectionis gloria emersit subito. Non tamen erant discipuli
in visione illa sine mente vel amentes, sed ita se ipsos excesserant mente
intelligendo resurrectionis gloriam, quatinus intellectus ille factus de
eternis ab omni passione illata vel inferente temporali expers existeret.
Et quod intellectus ille omnis humane intelligentie passione caruerit, id
est quod a nulla humana intelligentia, que passio est intellectus et que reddit
intellectum passibilem, illatus fuerit, manifeste dicit Marcus evangelista
de Petro dicente: «Domine, bonum est nos hic esse; faciamus
hic tria tabernacula» quia nesciebat quid diceret. Erant enin timore exterriti,
quia facta nubes obumbrabat eos. Quomodo autem intellectus ille
fuerit impassibilis, facile animadvertitur, quia mente, id est noyn, elevata
supra corpus, supra animam, supraque rationem, denique super se rapta,
omne <ultra> citraque caducum intellexit gloriam resurrectionis, ideoque
ipse suus intellectus verus et impassibilis fuit. Inmaterialis etiam fuit, quia
de nullo symbolo, de nullo exemplo, de nulla visa seu audita vel cogitata
materia surrexit.
Si autem queras, quomodo potuerint habere intellectum illum impassibilem
et inmaterialem, cum nescirent quid dicerent -et qui nescit
quid dicat, non intelligit- dico quod mens eorum excessa ab homine intelligebat
quod videbat, sed homo, cuius erat illa mens, quia infra suam
|
|