Salimbene de Adam: Cronica

Pag 187


hoc. Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. Item
Ys. XVI: Et preparabitur in misericordia solium, et sedebit super
eum in veritate in tabernaculo David, indicans et querens iuditium
et velociter reddens quod iustum est
. Hinc habetur, Iob XXXVI:
Reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur. Item Dan. 4:
Cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum,
et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum hominem constituet
super illud
.
Et nota quod cornu aliquando sumitur pro superbia, aliquando
pro regno, ut ibi: Cornua peccatorum confringam et exaltabuntur
cornua iusti
. De primo habetur, Amos VI: Numquid non in fortitudine
nostra assumpsimus nobis cornua?
De secundo, Luc. I:
Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Sicut locutus
est per os sanctorum, qui a seculo sunt, prophetarum eius
. Item
Eccli. X: Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias
et iniurias et contumelias et diversos dolos
, ut accidit Babyloniis,
quorum regnum datum est Medis et Persis, ut habetur Dan. V:
Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus, et Darius Medus
successit in regnum, annos natus sexaginta duos
. Idem factum
fuit de regno Persarum, quod datum Macedonibus fuit, Alexandro
pugnante; quod a Daniele fuerat iam predictum, Dan. VIII.
Porro de domo in domum translatum fuit tam regnum quam
sacerdotium. Regnum de domo Saul ad domum David, ut
diximus supra, I Paralipo. X: Interfecit Dominus Saulem et
transtulit regnum eius ad David filium Ysai
. De translatione
vero sacerdotii habetur, III Reg. II: Eiecit ergo Salomon Abyathar,
ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem
locutus est super domum Hely in Sylo
. Et infra, eodem capitulo:
Sadoch sacerdotem posuit Salomon pro Abyathar. Et nota quod
sacerdotii translatio duplex fuit: una de domo ad domum, de
qua diximus hic; alia de ritu ad ritum, sive de genere sacrifitii
ad aliud genus. Primus modus sacrificandi fuit secundum ordinem
Aaron, qui de animalibus sacrificium offerebant; secundus fuit
secundum ordinem Mechisedech, in quo offertur panis et vinum,
sicut prefiguratum fuit Gen. XIIII. Ideo Apostolus dicit, Heb.
VII: Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio

Torna all'inizio