Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 123b


quia secundum limitationem et regulationem
modi significandi essentialis
imponuntur [imponuntur] alii modi,
qui[a] sunt causa constructionis efficiens
et continuans. Et ita duobus modis potest
dici inchoans modus significandi essentialis
generalis.
 
<Responsio ad argumenta>
<Ad 2-2-1 et 2-2-2> Argumenta duo que
probant quod modus significandi essentialis
generalis non est causa constructionis,
bene procedunt de causa immediata
et perficiente, quia tali causa variata variatur
effectus. Posita autem ponitur et effectus.
Sed non procedunt de causa originali
et inchoante, et de tali conclusum
est, quia modus significandi essentialis generalis
est causa constructionis. Et ita non
concludunt contra propositum.
<Ad 2-1-2> Ad argumentum in oppositum,
dicendum primo ad secundum,
quod sicut modus significandi essentialis
generalis est causa vel principium inclinandi
partem ad partem, eodem modo est
principium construendi partem unam
cum alia. Non autem potest dici, quod
modus significandi essentialis generalis sit
principium inclinandi partem ad partem
complete et determinate, sed solum incomplete

Torna all'inizio