: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 39


honoratos, magistrum scilicet Salionem canonicum paduanum, Riprandinum veronensem,
Paulum etiam saracenum cum barba prolixa, qui de Baldac venit, a remotis videlicet finibus
orientis, qui tam origine quam aspectu et actu esse alter Balaam ariolus merito videbatur.
/*
Cum Ecelinus ut predictum est, in manus hostium incidisset et esset in prelio graviter
vulneratus, Suncinum a Cremonensibus est perductus honorabiliter, ut in hoc casu decuit, et
adhibitis sapientissimis medicis, quicumque sunt crediti meliores, habitus est Ecelinus in tanta
cura, qualem laudare posses factam per Albricum eius fratrem. Est autem sapientibus notum,
quod medicina potest forte differre mortem, nequit autem tollere vel fugare. Mortis
autem libertas sive morsus altitudinem spernit, potentiam vilipendit, superbiam calcat pedibus,
irridet nobilitatem, corpora quoque cuncta speciosa deformat, suum quoque dominium infallibile
triumphaliter monstrat in cunctis genitis super terram. Nam ecce quod Ecelinus, olim
tante altitudinis homo, in predicto anno Domini die XI post predictam captionem eiusdem,
cum fere septuaginta esset annorum nullamque prolem haberet, deficiens mortuus est in pessima
senectute sepultusque in Suncinum. Anima vero eius deportata est a demonibus in
gehennam ignis. Et hac animadversione a Deo est digne punitus ut in morte oblivisceretur
sui, sacramenta ecclesiastica detestando, qui dum viveret immemor fuit Deo. Iste fuit finis
vite ac tirannidis Ecelini. Iste vero fuerunt civitates super quas exercuit tirannidem inauditam:
Veronam, Paduam, Vicentiam, Tarvisium, Feltrum, Tridentum et Brixiam. Omnia etiam
castra episcopatus cenetensis sue subdidit potestati. Padua vero et Tridentum ante mortem
ipsius a suis iniquis manibus evaserunt. Per triginta quatuor fere annorum curricula excusso
comite Sancti Bonifacii cum suis amicis, Veronam obtinuit violenter; et tante civitatis potentia
exaltatus, excellentis principis Federici amicitiam acquisivit; cuius fretus virtute,
cunctam sibi Marchiam subiugavit. Ipsius quippe maligna instigatione imperator potentissimus
Federicus, cui prebuit iste tirannus introitum in Italiam per Veronam, violenter concussis
viribus totius imperii, Lombardiam voluit optinere. Cuius rei causa inter romanam Ecclesiam
et imperium inexorabilis discordia est exorta, propter quam multa milia hominum in
diversis mundi partibus perierunt. Horum malorum caput, medium et finis extitit perfidus

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio